Annus
2 0 0 9


12.

12.04.09

I. Incredibili audacia in mari Erythraeo piratae navigia navesque onerarias adoriuntur, in puppes vi transcendunt, nautas in vincula coniiciunt. Quo facto in regionem quae Berbera seu Somalia vocatur praedones captos auferre solent et aurum pro redemptione flagitare. Quamquam classes aliquot gentium litora aequoraque circumeunt et a latronibus victoriam aliquando reportant, nil cogitat nisi rapinas ista gens latrociniis maritimis dedita nec ulla religione repressa quae ex rapto luxuriose vivit:

http://www.corriere.it/cronache/09_aprile_11/nave_italiana_pirati_6cc9a7ea-269f-11de-ba4e-00144f02aabc.shtml

http://www.elmundo.es/elmundo/2009/04/12/internacional/1239557511.html

II. In Britannia aegrum animo regimen dolis, fallaciis, praestigiis factionis optimatium honorem famamque denigrare conatur. Amici enim et consiliarii Gordoni Brown non abstinent quin famosis libellis fictisque fabulis probrum factioni adversariae inferant. Quorum consilia ab ephemeride quadam interretiali nudata sunt, non ab actis diurnis:

http://www.lemonde.fr/europe/article/2009/04/12/royaume-uni-un-scandale-pousse-un-conseiller-de-brown-a-la-demission_1179813_3214.html

III. Mense Sept. anni post Christum natum IX insigniter pugnatum est in silva Teutoburgiensi. Illa "clades Variana" in qua Publio Quinctilio Varo duce tres legiones a Germanis sub Arminio devictae sunt, nondum oblivioni tradita est. In libro quodam recens divulgato hanc praeclaram victoriam Germanorum diligenter perpendit scriptor Herfried Münkler nomine:

http://www.welt.de/kultur/article3542126/Wir-stehen-den-Roemern-naeher-als-den-Germanen.html

IV. Apud Thailandienses efficiuntur maximae turbae quae heri congressum colloquiumque principum Asiaticorum vi clauserunt. Turbae ac tumultus concitatores quibus nomen "Subuculae Rubrae" ad novas res consurgunt. Cui consilio spem affert Thaksin Shinawatra:

http://www.timesonline.co.uk/tol/news/world/asia/article6080866.ece

V. Secundum peritos, Christiani qui Romae antiquitus habitabant certa ciborum lege vixisse videntur. Nam ossa quae in sepulcris inventa sunt vestigia magna piscium dulcis aquae continent. Utrum talem victus rationem observarent Christicolae ob sacram piscis significationem an ob angustam paupertatem adhuc subdubitant docti monumentis antquitatis:

http://www.timesonline.co.uk/tol/comment/faith/article6073834.ece

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae