Annus
2 0 0 9


Chimpanzees exchange meat for sex By Victoria Gill Science reporter,

VENUS ET CARO SIMUL VENUM EUNT IN MERCATU CYMPANSIUM

Amor aut prandium! Aut fortasse...

Mares simias cympanses feminis, ut cum illis coeant, donum dare carnem parvorum animalium, qua hae delectantur, quo facto copulationem facilius mares adipiscuntur - docent biologi Instituti Max-Planckianae Germanorum Anthropologiae Evolutionariae Investigandae, ductrice Cristina M. Gomez. Inventum esse in grege harum simiarum, quem observitabant studiosi in silva Tai Litoris Eburnei, mares carnem adportantes bis tantum saepius coire quam alios mares pigriores, qui scilicet sine donis feminas adorire conati sunt.

"Carnem feminae praebendo simius mas duplicem reddit numerum copulationibus cum femina, cui carnem donavit, ita probabilitatem augens se cum ista parvulos habiturum" - docet profestrix Gomez. Caro autem animalium aliter difficilius esset feminis adipisci, ipsae enim arte venandi carent.

Qui mercatus carnis pro amore nititur etiam negotiis longioris temporis, observatum esse enim mulieres cympanses pro advecta carne corporaliter solvere etiam demum nonnullis diebus postea, si exempli gratia statim actus solvendi perfici non posse, quia desit feminae tempus catuliendi, cum cupiditate coeundi simiae feminae flagrant.

Effectibus observationis gaudens domina Gomez investigare nunc cupit greges gentium silvestrium, quorum oeconomia arte venatoria collectoriaque nititur. Sperans se etiam illic rationem carnem pro amore permutandi inventuram.

* Annotatio lexicographica: verbo 'cympansium', quod originale nomen linguae Bantu sequitur, uti malumus quam Linnaeano 'pan troglodytes', quod nomen certe oritur a deo Graeco silvestri.

 

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae