Annus
2 0 0 9


DISTICHA MARTIA MMIX

De vestigiis geneticis interpretandis sive de nimia spe in artibus novis posita

Ante duos annos modo prandet publica custos
in vehiclo placide nilque mali metuens,
cum infesta ipsius feriunt iuxtaque sedentis
collegae capita tela repente duo.
Panes de manibus tacite labuntur, et arma
eripiuntur eis – denique cum veniunt
custodes alii illuc conspiciuntque sodales
exanimes, horrent: tam potuisse cito
tamque audacter eos, ulla sine voce, necari!
Testes non ullos inveniunt sceleris;
nemo, quamvis luce palam plateaque frequenti,
conspexit quicquam. Callidus arte mala,
hoc quisquis commisit, erat scelerumque peritus.
Spes tamen restat, ubi deficiunt oculi,
nuper in arte nova: Bacula ecce tenella feruntur;
non digito maius plastico et ex rigido
in medio quodque est, tenera lanugine molle
finibus extremis. Hisce vehiclum igitur
tergunt, ut videant, restet minimumve salivae
latronum in curru cellula sive cutis.
Nec quaerunt frustra: inveniunt vestigia pauca,
non quae ignota illis femina liquit ibi.
Summo cum studio iam multos quaeritur illa
annos; eius enim saepe locis scelerum
apparent vestigia: Latrocinia, furta
facta ubicumque fere sive homicidia sunt,
adfuit haec. Fluvium ad Navam grex strangulat aevo
grandem latronum saevitia vetulam
summa: Mortifer en laqueus circumdatur eius
plus decies collo ferreus et tenuis.
Sic qui hominem occidunt, immotis mentibus atque
intrepidi occidunt. Hic etiam mulier
haec eadem adfuit, hic vestigia repperiuntur.
Quid? Tam crudelis femina qui poterit
credi umquam? Quaerunt custodes acriter illam
multi multa opera. Qui tamen inveniant?
Notum est vix quicquam: Germanane an peregrina,
an procera, humilis, flavane fuscane sit,
aevo grandior iamne sit an virguncula parva –
haec de illa apparent sola iterum atque iterum:
Intrepida est immotaque mens, audacia summa
atque incredibilis saevitia – sceleri
forsitan a parva iam est innutrita puella,
inde nihil magni furta, homicidia ei?
Non aliis similis latronibus esse videtur;
nam modo gallinas ex stabulo rapuit,
commissa est modo nex. Varium et mutabile semper
femina
(1) – tam varium qui tamen esse potest
una eadem mulier? Marium vestigia ubique
inveniunt etiam, non tamen idem homines
bis umquam socii sceleris feminae esse videntur.
Haec ergo mulier non gregis unius est,
sed modo se latronibus his, deinde applicat illis.
Paulatim exquirunt paucula, plura tamen:
Fabas ut curet floresque, Moguntiacensis
ecce senex hortum mane sub urbe petit.
Cum casulam intrat, ubi servatur parva supellex,
horret: Irruptum est! Fracta fenestra, fores
ecce patent late, scriniis ereptaque mala
vasaque rupta iacent, crustula morsa videt:
Dormiverunt hic quidam! Custode vocato
constat paulo post: Adfuit haec mulier.
Forsan sede domoque caret, casulis alienis
noctem ut degat? Acus parvulo in oppidulo,
heroina cui feminae et vestigia adhaerent,
inventa: Indulget talibus illa igitur
deliciis? Mox omnes heroina rogantur
sumentes – nullus novit eam – iuvenes.
Prognatam vestigia demonstrare videntur
Slavis de populis esse genetica eam;
qua tamen ex terra? Non quaeritur acrius umquam
latro femina ea sive homicida. Tamen
nusquam ipsam inveniunt. Nam quandocumque videntur
paene tenere illam, labitur e manibus
effugiens oculos celeri velut umbra volatu. (2)
Custodes quotiens ex scelerum sociis
quaerunt de illa, omnes respondent: "Femina? Nugae!
Quid vis? Nobiscum femina nulla fuit."
Sicine eam metuunt? Num femina saevior omni
est latrone viro? Terribilis mulier!
Est mulier quaedam frugi, bona, sedula, pauper,
suscipit in fabrica continuo quae operam.
Iam pridem Slavam patriamque domumque reliquit,
quaereret ut tenuem finibus in Bavaris
victum; ergo baculos alba lanugine factos
multos hic annos sedula iam digitis
involvit foliis. Haerent vestigia sane
illius in baculis: cellula sive cutis
paullum seu sudoris. Custodesque deinde
utuntur baculis, facta ubi sunt scelera,
quaerant ut vestigia: Latrocinia, furta
facta ubicumque fere sive homicidia sunt,
apparent vestigia paucula feminae eiusdem.
Saeva, crudelis, terribilis mulier!
Multos post annos nunc demum apparuit error
custodesque omnes non minime puduit.
Utilis esse potest ars illa genetica sane,
ne tamen, oro vos, omnia credite ei!

1- Vergilius, Aeneis 4, 569/570
2- Ausonius, Mosella 90: effugiensque oculos celeri levis umbra natatu

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae