Annus
2 0 0 9


REGYRATOR LAGOENARUM STUDIOSISSIMUS

REGYRATOR IN ORBE TERRARUM STUDIOSISSIMUS

Tubby lagoenopeta

Canis Labradorianus nomine Tubby tempore sex proxime praeteritorum annorum collegisse nuntiatur saltem 26 milia lagoenarum e materia plastica confectarum, quae in variis locis publicis relictae erant a hominibus, quibus rationes oecologiae naturaeque pulchritudinis nulli sint momenti. Quas lagoenas Tubby libenter quaerit in gramine arbustulisve (interdum etiam lacubus) oppido Torfaen Cymbrorum circumferentibus tempore ambulationum cotidianarum cum sui domina, 51 annorum Sandra Gilmore. Quae mulier deinde lagoenas ad locum regyrationis (Anglice recycling unit) portat, ut denuo usui esse possint.

Ingenium Tubby non solum in eo est, quod lagoenas invenire optime sciat, sed etiam in eo, quod antequam tradat eas dominae Gilmore, manducando comprimat lagoenas, ut planiores reddantur - hoc modo primam phasin technologicam regyrationis dentibus ipsius optime perficiendo.

"Tam felix sum, quod lagoenas potius quaerit quam ossa!" - commentatus est mores huius canis Labradoriani burgimagister Torfaen, John Cunningham. Quem morem lagoenas in pratis invenire praestabat Tubby, secundum dominam eius, iam a tempore, cum catulus esset.

Oppidum Torfaen regyrat 42 centesimas partes omnium suarum sordium, gloriatur Cunningham, a radiophonia BBC citatus.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae