albinus2@alcuinus
De Nadya Suleman, quae nuper in California octo infantes simul peperit, cum iam sex liberos haberet
Vera mihique tibique canatur fabula, Musa:
in California erat femina maesta et egens,
coniuge quae misere deserta ac relicta dolebat.
In votis fuerat nam numerosa domus
multis cum liberis… sed quidnam est tempore nostro,
quod non arte nova efficiant medici?
Ignoti mulier concepit semine fetum
in gremioque tenet mox hilarem puerum.
Vix infans coepit risu cognoscere matrem (1),
mater cum cupide rursus adit medicum:
"Tam Lepidus, tam pulcher", ait, "mihi filius ope
auxilioque tuo est: nunc iuva me, oro, iterum!"
Quoque deinde anno nunc infans nascitur illi
patribus ignotis; denique sex liberi
angustas alacres clamant curruntque per aedes.
Sed quaestu atque viro cum genetrix careat,
quonam tanta modo, dic, denique, turba novella
sustentabitur haec? Nam licet auxilio
adsit matris mater, difficile est tamen: aegre
lecti tam multis sufficiunt liberis;
non est mensa capax cunctis, cibi capiuntur
vicibus alternis; concipere at genetrix
mox rursus desiderat, ut sit septimus infans.
Ut simper, fetos inserit idem utero
nunc medicus complures, saltem ex omnibus unus
gaudentis matris mox cubet in gremio.
Quantum autem medicus miratur, cum videt omnes
vivos et validos ex utero genitos!
Octo sunt; gaudet genetrix, irascitur illi
– quippe operam metuens – tot liberorum avia.
Primum vix septennem, bimos esse gemellos
ingemit illa: "Omnes sane ego amo liberos;
cur sed nil parcit matri mea filia fessae?
Octo cur genuit nunc etiam? Modus est
none et in his rebus, non certi denique fines (2)?
"At desiderium", filia, "semper erat
large impleta domus dilectis, mater, alumnis.
Ipsa ego sola fui; non era tuna soror
seu frater, mecum ludis communibus aeque
qui gauderet, quem participem facerem
omnis secreti…" Fortunae poena paratur
num tibi nunc, avia? "Gnata sit una satis",
dicebas quondam, "plures curare molestum est."
Quattuor infantes, cogita,, vel modo tres
olim si genuisses, nunc non turba nepotum
bis septenorum esset alenda tibi.
"O ne quid nimium", scimus veteres monuisse;
haec sed verba minus cognita: "... neve parum!"
(1)Verg. Ecl. 4, 60: Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem.
(2) Hor. Serm. 1,1, 106: Est modus in rebus, sunt certi denique fines.
Scripsit
|