QUINQUAGIES LEGEM VIOLAVIT IMPUNITUS
QUINQUAGIES LEGEM VIOLAVIT IMPUNE
Prawo Jazdy
audacissimus!
Quinquagies regulas Hibernorum per vias
publica automobilia gubernandi offendit nequam quisdam Polonus -
admonuerunt computatra biocolytarum Irlandensium, ubi unaquaeque
violatio legis inscribitur. Satis huius audaciae! -
decreverunt astyphylaces, consilia capientes proximo casu, cum
denuo regulas gubernandi violet atque a biocolytis in via
reprehendatur, in carcerem hunc Polonum missum iri. Capere eum
minime tamen contigit, nam proximo tali casu repertum esse
violatorem re vera non exstare at nomen eius, ut quinquiagies a
biocolytis in computatris esse inscriptum - scilicet Prawo
Jazdy - Polonice 'licentiam gubernandi' significare. Quod
nomen inscribitur chartulae gubernandi Polonicae in summa eius
parte (supra Gallice idem scribitur: Permis de conduire).
Nomen gentilicium possessoris, nomen eius Christianum aliaque
data infra sequuntur. Ut photographema monstrat.
Scripsit
|