LOTIUM VACCARUM IMPERIALISMUM USA REPUGNAT
LOTIUM BOVINUM IMPERIALISMUM USA REPUGNATURUM
Urina persalubris
Contra potiones "saeculares
imperialisticasque" US-Americanorum, ut sint Coca-Cola et
Pepsi, quae ad vitam corruptam Occidentalium spectent, pugnare
vult grex hinduistarum promovendo potionem Indicam ex... urina
vaccarum factam. Nomen gregis esse Rashtriya Swayamsevak
Sangh (RSS), quod significat Nationalia Agmina Voluntaria.
Actuosi horum agminorum clamant potionem thaumaturgam - putatur
enim lotium vaccarum permultos morbos curare - iam probationes in
laboratrinis ad sanitatem hominum spectantes optime subiisse
atque post duos tresve menses mercatui publico in India afore.
Praeter lotium bovinum continebit potio ribem grossulariam necnon
sucum aloes verae. Gustus odorque potionis adhuc ignoti manent ut
aenigma commeciale.
Secundum Om Prakash, qui de potione novo hinduistarum
promovendo curat, "lotium bovinum curare 70-80 varios aliter
incurabiles morbos, ut verbi gratia diabetes". Multi credunt
id etiam contra carcinomata efficax esse. Actuosi RSS sperant
quoque bibendo urinam vaccarum - quae sunt animalia sancta
Indorum - homines magis ad valores spirituales et minus ad res
mundanas animam advertere.
Scripsit
|