Pewien londyński restaurator postanowił stawić czoło kryzysowi gospodarczemu w niecodzienny sposób:
RESPONSUM CAUPONIS AD CRISIN
Solvite, quot vultis
Caupo quidam Londinensis, qui in septentrionali tribu
Farringdon tenet cauponam nomine "Puerulus" ("Little
Boy"), invenit novam viam crisin oeconomicam pugnandi: in
hac enim caupona licet pro cibis comessis solvere quot volunt
convivae. Licet etiam omnino non solvere, si ita volunt
- explanat novam rationem caupo Peter Ilic. - Si volunt, dent
centum libras (100 L), si tamen aliter sentiunt,
gaudebo etiam data mihi sola libella (1 p). Convivis
ipsis est eligendum, ego tantum oro, ut solvant secundum suam
aestimationem bonitatis cibi ac ministerii. Tantum pro
potionibus pretia fixa porro sunt solvenda, gratiis tamen
praebetur aqua.
Talis ratio solvendi valebit apud "Puerulum" usque
finem mensis Februarii, postea computabit dominus Ilic - qui
munere in hac caupona fungitur iam a 26 annis - accepta
expensaque ac, si pecuniae satis remanebit, libertatem ad libitum
solvendi prolongabit in Martis mensem. Ipse dicit se primum de
nova ratione solvendi cogitare coepisse cum praeterito anno
vidisset operarios argentariarum tribus Forum (City)
quaerere cauponas cum ientaculis quam minimo pretio. Tunc
gustationes (ut pastata iecorum anserinorum) in caupona "Little
Boy" stabant tribus aut quaternis libris, dum cibi
principales venum praebebantur denis fere libris.
Scripsit
|