Annus
2 0 0 9


I

06.02.2009

I. Novi Eboraci nuper gubernator quidam ad pericula fortis aeronavem suam avibus laesam in flumen Hudsonianum incredibili peritia nullaque vectorum iactura subduxit. Aeronavium enim portus nimium distabat nec in aedificia urbis concurrere volebat vir ille acris magnique animi. En imagines necnon colloquia eius eventus memoria tam digni:

<http://www.lefigaro.fr/international/2009/02/06/01003
-20090206ARTFIG00289-ici-vol-1549-nous-allons
-nous-retrouver-dans-l-hudson-.php
>

<http://www.corriere.it/esteri/09_febbraio_05/aereo_
hudson_audio_telefonate_03a51676-f3bb-
11dd-a8aa-00144f02aabc.shtml
>

II. Valetudinarium recens in Britannia exaedificatum a phantasmate cuiusdam militis Romani agitatum esse dicitur. Novum enim nosocomium civibus nequicquam deprecantibus in cursu viae Romanae structum est, haud procul ab oppido quod hodie Derby appellatur, sed antiquitus fortasse Derventio. Aegrorum autem diaconus se larvam adiurando expulsurum et eiecturum esse negat:

<http://news.sky.com/skynews/Home/UK-News/Ghost-Stalks-
Derby-Hospital-Workers-Call-In-Chaplain-But-No-
Exorcism/Article/200901415213782
>

III. Non desunt qui dicant summum pontificem Ecclesiae Romanae recens erravisse. Nam Benedictus XVI quattuor episcopos a rebus novandis abhorrentes a sacris amplius interdictos non esse. E quibus Britannus nomine Ricardus Williamson infitias palam ivit bello altero in terris saeviente magnam multitudinem Iudaeorum a Nazistis spiritu noxio suffocatos ignique crematos esse :

http://www.welt.de/politik/article3158315/Pius-Bruderschaft
-beklagt-Hetze-und-legt-nach.html

Nuperrime tamen papa postulavit ut talia dicta ille Brito Cantabrigiensi gradu insignitus retractet :

<http://www.timesonline.co.uk/tol/comment/faith/article5663726.ece>

IV. Orbis terrae maria omnia subtiliter depicta apud societatem Google iam videri possunt. Fieri potest ut reliquias naufragiorum in imo freto iacentes invenias. Nec solum aequora nostra oculis perlabi licet, sed etiam rutilas horribilesque terras stellae pugnacis :

http://www.gmanews.tv/story/147060/Google-Earth-users
-now-can-explore-seas-Mars

V. In situm interretialem Britanniae togatae dicatum incidi in quo scripta Latina in saxo incisa fuse et copiose exarata sunt:

http://www.roman-britain.org/epigraphy/rib_north_england.htm

Dabam a.d. VIII Id. Feb. a.s.n. MMIX e Britannia.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae