De Obamae proposito carcerem Guantanamensem claudendi
De Obamae proposito carcerem Guantanamensem claudendi
„Mutamen!" cupide conclamat America tota;
omnis laetatur duce novo populus.
Est Afer, tota patriam testante figura:
Nigra et torta coma est, fusca colore cutis (1).
Congaudent alii populi, quod munere cessit
Arbustus, nulli qui prope carus erat.
Ille duces alios nam verbis saepe superbis
offendit; non ius illius intererat
gentium ut respiceret, curabat foedera nulla.
Nunc autem novus est dux, iuvenis, lepidus,
iustus qui merito atque humanus creditur esse
ac „mutamina" nunc plurima magnaque vult
efficere, in melius mutentur ut omnia. Gaudent
omnes iam cives; iustitiamque homines
omnibus in terris demum sperant redituram.
Sperant ante omnes multi Arabes miseri,
vincula captivos in carcere Guantanamensi
iam quos dura tenent tempora longa, licet
esse ipsis custodibus insontes videantur,
contra legem omnem nec sine terribili
tormento nec contra ullo dicente patrono.
Tale ab America atrox dedecus absit abhinc!
Ecce novi primum decretum principis: Omnes
mittere iam causas iudicem Obama iubet.
Cessent tormenta, claudatur carcer et ipse,
ducant inde reos mox alio milites,
inquiratur ubi iuste et prudenter in illos,
poenas et meritas denique quisque luat
iudices nec iam satient crudeliter iram.
Insontes abeant denique iamque diu
ante negata iniuste libertate fruantur.
Suspirant patrias, crede, domosque suas;
multis autem, quo cupiunt, nunc ire negatum,
namque illic reduces altera vincla manent.
Quo iam se vertant? Forte inquis: „America quidni
omnibus his sedes hospitiumque fiat?"
Sed non tam facilis res haec est, candide lector:
Hostis habetur ubi, vivere quis poterit
vicinos inter, qui illum oderuntque timentque?
Nec vanus timor est, nam licet ante mala
captivi nunc dimittendi nulla patrarint,
sive gregum socii sive duces etiam
perniciosorum per tempora longa fuere.
Omnis America erat semper eis odio;
nunc multo magis est turpissima vincula passis.
Europae ergo illos recipiant populi?
Cunctantur; nec enim pergrandis America sola
his odio est: Etiam forsitan afficient
ignivomis globulis mox Gallos sive Batavos…
Multi aiunt: „Cura haec nostrane sit? Miseros
dimissos homines modo America collocet ipsa!
Ipsi exedite nunc fortiter haec eadem,
ipsi quae vobis ante intrivistis, amici."
Respondent alii: „Claudere cum cupiat
carcerem illum infamem, constanter iuvemus Obamam!
Omni dignum est hoc propositum auxilio.
Quin et nos igitur captivos excipiamus?"
Haec sed parva est res: Scilicet hoc gravius
est multo, non ultra insontes quod cruciantur.
Dique hominesque omnes proposito faveant!
(1) Pseud.-Verg. Moretum 32-35:
Afra genus, tota patriam testante figura,
torta comam labroque tumens et fusca colore,
pectore lata, iacens mammis, compressior aluo,
cruribus exilis, spatiosa prodiga planta.
(Ultimi duo versus mihi non ad Obamam referendi videbantur. J )
Scripsit Caecilia Koch
Scripsit
|