ddd
Nefretete Berolinae mansura
Praeclara imago reginae Nefretete manebit, ubi nunc est, id
est in Musaeo Aegyptiaco Berolinae, licet reditum eius poscat
regimen Aegypti, quia sculptura haec nimis fragilis archaeologis
videatur, ut e loco suo moveatur - nuntiat radiophonia Britannica
BBC, opinionem citans rectoris musaei, Friderici Seyfried.
Insuper magistratus Berolinenses porro affirmant imagine hac
iuste ac non contra leges potitum esse anno 1913 archaelogum
Germanum Ludovicum Borchardt.
Aliter credunt Aegyptii, nempe Borchardt clam imaginem, quae
aetate sit 3.300 annorum, ex Aegypto evexisse. Aegyptus
officialiter poposcit reditum reginae anno 1930, Germani tamen
multoties huic postulationi recusaverunt.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl
|