Annus
2 0 0 9


PELLICULA NOVISSIMA IACOBI CAMERON

PELLICULA NOVISSIMA A JAMES CAMERON FACTA

Avatara, qui cinematographiam omnino mutabit?

Annus salutis Christi est 2154, triginta iam annos praepotens corporatio commercialis metalla explorare conatur in planeta, cui nomen Pandora (nomen est omen?), ubi habitat gens Na'vi, cui cutis est colore caeruleo-cobaltiano, oculi subaurei, aures autem fauniformae. Ubi propter raritatem aeris respirare sit hominibus gravissime, ergo ad pacandam semper rebellantem gentem Na'avi (qui hominoidae sunt altitudine supra trium metrorum), mittit societas commercialis illuc avataras, id est hybridas genomate utentes simul hominis terrestri hominoidaeque Na'aviensis.

Avataris praeest miles olim delectus, nunc corpore debilis Jake, qui hamaxa tantum movere corpus valet. Hic fideliter iussa corporationis perficit usque tempus cum... conveniat iuvenem principissam gentis Na'avi, Neytiri. Tunc statim invenit res in planeta Pandorae non omnino ita se habere, ut a praepositis corporationis sibi dictum fuerat.

Plura de fabula nescimus, nam 300 milionum dolariorum cinema - quod die Natali (25 Decembri) primum in cinemateis monstrabitur - secretum est (ut dixit aestimator pellicularum actorum diurnorum "Gazeta Wyborcza", Paulus Mossakowski) maius US-Americanorum, quam tempus exactum offensivae vernalis agminum NATO contra Talebanos in Afghanistania.

Novissima pellicula Cameroniana - qui dispositor hodie primus fortasse omnium laudatur propter "Terminatorem" et "Titanicum" - technologice omnino mutatura nuntiatur cinematographiam talem ut adhuc scimus, maxime enim utatur imagine tridimensionali atque 60 centesimis computatraliter sit factum, 40 tantum centesimis partibus arti histrionicae relictis. Rebus ita stantibus timemus, ne Cameron ipse, sicut suus Jake, nimis pyxidem Pandorae exploret...

Notandum est huic cinemati deesse, praeter Sigourney Weaver, histriones maximi Ruscisilvae (Hollywood) momenti.

Avataram autem lingua Sanscritica significare incarnationem dei.

* Avatara (Avatar). Dispositor scaenarum James Cameron. Partes agunt: Sam Worthington, Zoë Saldana, Sigourney Weaver, Stephen Lang. USA 2009

Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae