Annus
2 0 0 9


EXPEDITVS MILES

EXPEDITVS MILES

Martyrologium Romanum, liber liturgicus, qui adhibetur ad Officii horam Tertiam, sancti Expediti mentionem facit die undeuigesimo mensis Aprilis (19 IV) his uerbis: “Mitylenae [in urbe Asiae Minoris] sancti: Hermogenes, Gaius, Expeditus, Astronicus, Rufus, Galatus eodem die martyrii coronam nacti sunt”.

Anno ducentesimo septuagesimo quarto (274) imperator Marcus Aurelius bellum gessit cum Marcomannis, qui incolebant hodiernam Bohemiam. Cum autem pugna esset difficilis ob magnam siccitatem, imperator cum exercitu sacrificia obtulit diis paganis ad uictoriam implorandam. Hoc tamen facere noluit Legio XIII, quae fere tota constabat e Christianis. Qui ardentibus precibus effusis, a Deo uero impetrauerunt pluuiam copiosam cum grandine et tam multis fulminibus, ut hostes obcaecarentur et demum cladem paterent. Notandum est illud miraculum ostendi sculpturâ in Romana columna Antonina in Campo Martio posita (Piazza Colonna).

Imperator autem Marcus Aurelius gratitudine motus pro patenti indicio diuini fauoris, sollemni edicto laudauit Christianos, ipsam uero Legionem XIII decorauit nomine Legionis Fulmineae. Eius praefectus fuit utique Expeditus. Qui tamen, unâ cum aliis Christianis, breviter gauisus est illa specie libertatis, quoniam anno ducentesimo octogesimo quinto (285) imperium obtinuit Diocletianus. Is, auctore genero suo Galerio, decreuit ut omnes milites sui palatii diis sacrificarent, sed etiam edictum dedit, quo iubebat Christiana templa diruere librosque sacros comburere. Pauci ausi sunt huic iusso resistere, sed Expeditus, Dei fisus auxilio, non timuit imperiale scriptum de muro detrahere igneque corrumpere. Quapropter unâ cum quinque sociis occisus est anno trecentesimo tertio (303).

In sacris imaginibus Expeditus de more pingitur Romanâ indutus ueste militari, manu sinistra tenens palmam, signum martyrii, dexterâ uero crucem cum Latina scriptione HODIE, dum conculcat coruum, qui in rostro habet fasciam cum scriptione CRAS. Hac in re continetur sententia Christiana de non differenda in crastinum diem conuersione a malo et susceptione boni, quemadmodum non raro suggerit diabolus, sed agendum esse quam primum, nullâ morâ interpositâ, quia gratia ad hoc data, uenit instar uolucris, quae si non capitur, auolat neque reuertitur.

Ad illum monitum Expedito adscribendum uidetur contulisse ipsa uox ‘expedio’, quae affinis est conceptui promptitudinis et agilitatis. Expeditus praeterea habetur ‘sanctus horae undecimae’, seu – biblico sensu – horae ultimae, nam ille creditur intercedere specialiter pro eis, qui in summo periculo et in extrema spe confugiunt ad ipsius intercessionem apud Deum.

Scripsit frater Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae