Annus
2 0 0 9


Internationalis Cinematographicae Imaginis Festum

Internationalis Cinematographicae Imaginis Festum

XVII. Internationalis Cinematographicae Imaginis Festum Lodziae in Polonia habitum est. Cinematographicae Imaginis Festum per multis optimum pulcherrimumque festum aestimatur. Semper a fine Novembris usque ad primos dies Decembris durat. A nonis annis Lodziae consitutuitur, primis septem annis locum suum Thorunii habuit.

Hoc anno septemdecim imagines de Aurea (Argentea atque Aerea) Rana, quae ab internationalibus iudicibus praemiorum – Allani Starski principialis – tributa est, certabant. Hornotini candidati Aureae Ranae tituli maximam famam totam per orbem habent. Imagines ex omni parte mundi in partem principalis contentionis, quae apud alia cinematographica festa comprobatae sunt, veniunt. Festum dat participantibus suis occasionem unicam non solum optimas imagines spectandas sed etiam ad colloquium inter astra cinematographicae habitum.

Cinematographicae Imaginis Festum ex multis partibus constat, hoc anno Festis extra certamen principale, certamen imaginum studentium (ea ambo de Ranula certant), certamen imaginum Polonarum, certamen imaginum documentarum, certamen videoimaginum, retrospectatio imaginum Dantonis Spinottini, retrospectatio imaginum Voelceri Schloendorf, lustratio imaginum Graecae atque Islandicae, circumspectus Europaeus, demonstrationes experti atque alia seminaria sunt.

Aurea Rana MMIX Cinematographicae Imaginis Festi imagini Libanus cum imaginibus Giorae Bejachae tributa est, Argentea Rana MMIX imagini Mala domus cum imaginibus Christophori Ptak, atque Aerea Rana MMIX imagini Reversio cum imaginibus Martini Koszałek.

Praeterea dantur praemia extraordinata Cinematographicae Imaginis Festi:

pro opere toto: Dantono Spinotti,

pro opere toto scaenarum dispositoris: Voelcero Schloendorf,

pro opere toto scaenarum decoratoris, qui peculiarem sensuabilitatem visualem habet: Allano Starski,

pro bicinio scaenarum dispositoris atque photographii: Carlo Saura atque Victorio Storaro,

pro illustribus successibus documentaribus: Terri Sanders,

Polono autore photographematum pro maximis successibus in arte cinematographica: Dareo Wolski,

scaenarum compositori, qui extraordinalem sensuabilitatem visualem habet: Thelmae Schoonmaker,

producenti cinematographicarum imaginum eminentium visualio modo: Richardo Zanuck,

scaenarum dispositori, qui peculiarem sensuabilitatem visualem habet: Terri Gillam.

Vos omnes, Amicos artis cinematographicae, ad paginam interretialem Festi anglice scriptam invitamus: http://www.pluscamerimage.pl/index.php?lang=en.

Scripsit Catharina Glogowska



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae