De vita Raimundi Montecuccoli
De vita Raimundi Montecuccoli
Die 21 Febr. 1609 in oppido 'Pavullo'
prope Mutinam sito natus est Raimundus Montecuccoli, qui iam
adulescens vitam militarem amplexus est, in qua exercenda famam
haud mediocrem sibi comparavit. Anno enim 1629, postquam in
exercitu Ferdinandi II e domo Absburgica stipendia merere
coeperat, in oppido 'Amesfortio' expugnando, quod ab urbe
Traiecto parum distat, virtute bellica eminuit. Sed fortunā
exercitum imperialem haud secundante accidit ut anno 1639
Montecuccoli, dum Suetorum impetum sustinere contendit, ab iis
hostibus caperetur et tres annos in carcere quodam Stettinensi
degeret, tamen haud infructuosos, quia ibi suam legendi
aviditatem satiare potuit et scripta quaedam componere coepit,
quae 'De proeliis' et 'De bellis tractatus' inscribuntur.
Libertate recuperata et anno 1642 prope urbem Troppau victis
Suetis, adeo prudenter in pace Vestphaliensi concilianda (a. 1648)
se gessit, ut ab omnibus proceribus Austris magnopere laudaretur.
Anno 1657 uxorem duxit Margaritam von Dietrichstein, puellam
tantum duodeviginti annorum, quae quattuor liberos peperit.
Interea Raimundus, cui praeclara munera erant concredita, fidum
consiliarium et ducem vigilem se praestitit Leopoldo I, qui anno
1658 patri Ferdinando III successerat et quorundam Italorum
operā gratanter uti solebat (hos inter fuit etiam Franciscus
Maria Santinelli, vir Pisaurensis alchemicis artibus deditus).
Brevi autem tempore elapso post pacem, quae anno 1660 Suetos
inter et Leopoldum composita erat- Raimundus ipse urbem Cracoviam
a Suetis obsessam liberaverat-, Turcorum exercitus, cui praeerat
Ahmedus Koprulus, iterum multas Hungariae aliarumque regionum
urbes obsidione premere coeperat.
In aula Vindobonensi haud pauci administri et duces
haesitabant quodnam consilium adversus Turcos esset eligendum.
Aliquantulum et Montecuccoli haesit, quia eum non latebat quam
ingens esset hostium exercitus et quam cruente ipsi pugnarent.
Sed pro Patria defendenda ac servanda etiam cunctantes sibi
tandem persuaserunt bellum gerendum esse. Kalendis Augusti a.
1664 nonnullae Turcorum copiae, quae flumen Raab, quod haud longe
ab oppido Austriaco 'Mogersdorf' fluit, transire contendebant ut
Vindobonam ipsam obsiderent, strenue firmiterque sunt a peditibus
Austris repulsae, quos Raimundus iusserat ne in hostes impetum
facerent, sed potius manuballistarum emissionibus Turcos equites
confoderent. Horā demum tertiā postmeridianā illius diei
Koprulus ipse, cum interfectos vulneratosque suorum multos
militum vidisset, signum receptui dedit. Pro hac victoria
praeclara de Turcis reportata plerique duces atque Leopoldus ipse
gratulati sunt Raimundo Montecuccoli, quoniam ea proeliandi
consilia ceperat, quae ipsius hostium imperatoris admirationem
moverunt. «Ob enim ingenium illius viri bellicum acie victus est
hostium numerus» (Italice: «il genio strategico del
Montecuccoli ebbe ragione del numero degli avversari», scribit
Georgius Spini in opere c. t. 'Historia aetatis modernae',
Einaudi, Torino, a. 1965, vol. II, p. 778). At non defuerunt qui
gloriam Raimundi detrectarent adeo ut, paucis post annis, cum
bellum Francogallos inter et Austrios conflatum esset atque hi
quibusdam e proeliis victi evasissent, ipsum quidam culparent
etsi omnino innoxium consiliorum, quae alii duces Austrii optima
fore stulte crediderant.
Inter annos 1665 et 1670 opus gravissimum in tres libros
dispertitum is composuit, quod est 'De arte bellica aphorismi'
quodque varias in linguas, etiam Latinam, conversum est. «E
proeliorum exitibus regna corroborantur aut amittuntur exque
proeliis ultima complurium controversiarum iudicia pendent»,
legitur in aphorismo 89 libri primi. Postremos autem aetatis
annos vitam degit paene solitariam Raimundus, qui die 16 Oct.
1680 Lentiae, Austriaca in urbe, mortem obiit. Marmoreo in lapide,
qui in claustris monasterii capuccinorum Lentiensis adservatur,
leguntur haec: «Sta viator ad tumulum Raymundi illius/ vel solo
nomine sat noti Principis Montecuccoli,/ qui cum praeter caetera
prima aulae munia/ vita omni laudabiliter administrata,/
Caesareus armorum Locumtenens septuagenario major/ inter omnes
bellicae et aulicae fortunae casus semper immotus stetit./ Tandem
sub fatali Libytinae ictu cecidit Lincij XVI Octob. A. MDCLXXX, /postquam
corpore et corde apud cordis suidimidium/ conjugem charissimam
Margaritam Dietrichstein sepelire voluisset,/ hic intus intestina
deponi et monumentum hoc erigi fecit filius [Leopoldus]./ Tu qui
transis illud defunctum precare/ quod tibi forte cras sub
mortifera falce casuro/ ab aliis fieri precareris/ ut verum sit
dicere transiens hic viator oravit».
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|