EVSTHATIVS ANTIOCHENVS
EVSTATHIVS
ANTIOCHENVS
Strenuus ille confessor diuinitatis Domini Iesu
Christi, proindeque amicus Athanasii Alexandrini et Patrum
Latinorum, natus est Eustathius circa annum ducentesimum
septuagesimum (270) in Pamphyliae (hodiernae Turciae
septentrionalis) oppido Side, uerisimiliter in familia
Christiana. Iam adulescentulus libenter interfuit rebus
ecclesiasticis, quod facile non fuit tempore persecutionum.
Iuuenis ingressus est ordinem clericalem et mox consecratus est
episcopus Syrianae urbis Beroea.
Inter
admodum crudelem persecutionem Diocletianeam ineunte saeculo
quarto, perinde ac multi alii Christiani, non pauca pertulit
grauamina. Postea uero, cum deuastatam dioecesim suam Beroeensem
restituere ac uiuidam reddere satageret, eius assiduitas in
suscepto labore tantam mouit omnium admirationem, ut agnosceretur
omnium dignissimus, qui succederet archiepiscopo Antiocheno,
paulo ante mortuo. Initio quidem Eusthatius noluit, iuxta morem
antiquum censens translationem episcopi de una sede in aliam non
prodesse Ecclesiae neque expedire, sed tandem cessit precibus et
in concilio Antiocheno ineuntis anni trecentesimi uigesimi quinti
(325) paene unanimiter electus est nouus praesul urbis.
Sex
fere mensibus post, in generali concilio Nicaeam conuocato in
urbem Bithyniae, regionis citra Bosphorum sitae, obstitit
doctrinae non solum ipsius Arii, sed etiam semiarianorum, qui in
Oriente erant permulti. Qui post concilium celebratum adunati
circum Eusebium Caesariensem episcopum eiusque collegam Eusebium
Nicomediensem, amicos domus imperialis, calumniis et quolibet
dolo facile effecerunt, ut ad sedes episcopales designarentur ei,
qui idem sentiebant, deiectis singulatim – si opus erat –
illis, qui catholice, iuxta definitionem Nicaenam confitebantur
Dominum Iesum esse consubstantialem Patri.
Eidem
episcopi Ariani et semiariani sic fortes facti, non sunt obliti
strenui sui aduersarii Eustathii. Quem, cum denigrauissent
calumniis, in regionali concilio, anno trecentesimo trigesimo
primo (331) celebrato, deposuerunt de sede Antiochena, quam mox
concrediderunt suo Meletio. Eustathius uero exsul in Thracia
mortuus est post annos sex.
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM
|