Carpe noctem!
DIVINANDO REPERIES, QUEM MIHI, QUEM
TIBI FATA DABUNT...
Carpe noctem!
A.d.
III Kal. Dec. Poloni noctem festam divinandi habentur. Nox ea,
quam pridie Sancti Andreae celebratur, Andreiana appellata est.
Divinacula Andreiana fuerunt olim solum virginis, quod pueri sua
futura pridie Sanctae Catharinae divinare soliti sunt. His
temporibus homines ludentes utriusque sexus, iuvenes atque senes,
ea nocte praesignificant, quae futura sint.
Multa
variaque divinacula nocte Andreiana facta, sed cupidissime et
libentissime semper duo divinacula eiusdem modi acta sunt:
DIVINACULA
CEREUA: ut divinaculum cognosces, erit tibi opus aquae in catino,
cerae liquefactae, clavis magni foraminis. Infunde ceram liquidam
per foramen clavis, exprome ceram ex aqua et vide, quod signum in
cera servatum est. Quodque signum suam unicam significationem
tenet, e.g. angelus significat prosperitatem, mons –
impedimenta, anulus – nuptias, serpens – fraudes, canis –
amicum, autoraeda – fortunae vicissitudines, cor – amorem
etc.
COR
NOMINUM: ut nomen futuri mariti vel futurae uxoris cognosces, erit
tibi opus chartae in cordis forma excisae, acus et stili. Scribe
in charta nomina virorum vel feminarum (hominibus unius sexus in
una charta) et perfora acu chartam. Si nomen quidquam perforabis,
erit maritus tuus vel uxor tua eius nominis. Si locum non
inscriptum perforabis, caelebs vel innupta manebis.
Optamus,
ut omnibus lectoribus nostris divinacula Andreiana bona, fausta,
felicia, fortunataque sint.
Scripsit Catharina Glogowska
|