Indianie Piraha (
PIRAHA, UNA PAUCISSIMARUM GENTIUM IN ORBE TERRARUM
Inter bestias et daemones Amazoniae
Seipsos nuncupant hi'aiti'ihi, id est 'recti', omnes
alios enim 'curvos' putant, mundo tamen noti sunt nomine incertae
etymologiae: Piraha. Quae gens 200-360 tantum hominum inhabitant
inviissima loca silvae Amazonicae ad ripam fluminis Maici. Usque
hodie vescuntur tantum animalibus herbisque a se captis
inventisve in silva.
Religio Piraharum animistica est - credunt silvam aliasque
plagas mundi plenas esse daemonum, quos dicunt xigagai, id
est 'creaturae sine sanguine'. Omnino autem non credunt - ita
saltem asseverant anthropologi Brasilienses - deos esse, mundi
scilicet creatores. Non habent ullas fabulas mythologicas at
credunt mundum semper extasse.
Multis rebus ad Pirahas spectantibus vero delectantur
anthropologi philologique, nam mores illorum omnino alii sunt
consuetudinibus ceterarum nationum. Ita exempli gratia haec gens
non servet memoriam temporis, quod fuerat antequam nati sint
maximi aetate homines hodie viventes. Artem colere omnino
nesciunt neque artificia ipsi faciunt, praeter amuleta nonnulla
ad daemones expellendos. Mares possunt inter se tam bene lingua
quam sibilationibus communicare, quae sibilatio est iis solus
modus communicandi tempore venationis.
Pirahae interdum sua sponte diu ieiunant, ut corpora eorum
fiant tigisai, id est duriora. Rarissime etiam dormiunt
tempore noctis at malunt brevissimis (a quindecim minutis usque
duas horas) meridiationibus variis diei temporibus uti.
Lingua Piraharum nesciat numeros - eorum loco utuntur
notionibus 'plus' aut 'minus' (alicuius rei) - neque cernat
nomina colorum (utuntur autem comparationibus, ut 'quasi cruor').
Re vera paucissima scimus de hac gente, cui extinctio adhuc
imminet, licet magistratus Brasiliani proximis praeteritis annis
eo studeant, ut vita cultusque eorum servetur.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl
|