HVBERTVS LEODIENSIS
HVBERTVS LEODIENSIS
Praeclarus episcopus
Leodiensis (de Liege) Hubertus natus est circa annum
sescentesimum quinquagesimum quintum (655) in Frisiorum urbe
Traiectum (Maastricht) ad Mosam (Maase) flumen
sitâ, distinguendâ uero ab Vltraiecto (Utrecht), quod
ultra flumen Rhenum est.
Puer et
adulescens Hubertus in schola cathedrali fuit discipulus Lamberti
episcopi Traiectani, cui postea succesit in exercendo munere
pastorali. Hubertus in primis curauit Lamberti corpus
transferendum in nouam ecclesiam sub eius nomine aedificatam
Leodii (a Liege) in urbe antiqui Belgii. Hunc cultum
Hubertus permagni habuit, nam Lambertus martyr occubuerat caesus
a paganis, qui adhuc multi erant in illa regione, praesertim
citra Rhenum in Frisiis. Magnum igitur opus perficiendum sibi
assumpsit Hubertus, nempe euangelium nuntiandum in Brabantia et
in partibus Arduennae siluae.
Leodium uero,
una cum sanctuario sancti Lamberti, factum est Huberti urbs
praedilecta, qua re aliquanto post, anno fere septingentesimo
septimo decimo illuc transtulit etiam ipsam sedem episcopalem
ibique mortuus est post annos decem. Corpus eius in ecclesia
cathedrali sepulcro conditum, post annos sedecim cumeleuatum
esset, inuentum est non solum integrum perinde ac uestimenta, sed
etiam gratam iaciens fragrantiam. Tunc eius reliquiae translatae
sunt in ecclesiam sanctorum Petri et Pauli. Illarum pars tamen
collocata est in oppido Andage, quod octoginta annis post
appellatum est nouo nomine Sancti Huberti (Saint Hubert).
Huberti cultus
dilatatus est in Europa Latina, sed ualde creuit postea, cum huic
episcopo appropriata esset narratio, quae prius tradebatur in
descriptione uitae sancti Eustachii, iuuenis aulici regis
Francorum, qui adhuc pagani erant. Eustachius tradebatur inter
quandam uenationem uidisse ceruum ornatum luminosa cruce posita
inter cornua, qui modo mirabili ad aulicum dixit, ut relinqueret
cultum paganum et uanitates saeculi, adhaereret autem Deo uero.
Haec narratio, cum transisset ad Hubertum, effecit ut ille
communiter acciperetur patronus uenatorum. ortae sunt etiam, in
primis in Belgio et Francia piae fraternitates sancti Huberti,
quarum unius particeps fuit uel Francorum rex Ludouicus XIII,
illuc inscriptus anno millesimo sescentesimo undetrigesimo
(1628), itaque tempore, quo in Europa uehiculum altioris culturae
fuit adhuc lingua Latina.
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM
|