Leżakowanie na tarasie,
FESTUM SANCTI SILVESTRIS IN PLENO AEQUORE?
Tesserae "Libertati Marium"
iam fere desunt
Tempore diei sole apricari, postmeridie
ludum bascaudae ludere, deinde pellicula novissima in
cinematographeo spectanda et cena luxuriosa in una viginti
cauponarum. Noctu saltatio in discotheca aut, si ita mavis,
stellarum adoratio in specula astronomica, mane natatio in
piscina atque dimidiae horae cursus pedester. Si praeterita nocte
nimis peccasti, sacerdos confessor iam te cum absolutione
exspectat in sacello. Tali modo potestis, lectores, tempus Novi
Anni pergere, omnino pede terram non tangentes. Manebitis enim in
una permagnarum navium vectoriarum, quae olim quoque in Europa et
USA naves transatlanticae nuncupabantur.
Tesserae ad itinera temporis circa diem
Natalis Domini Novique Anni iam fere omnes emptae sunt, si vis
ergo, lector, tam luxurioso modo diem (seu potius noctem) sancti
Silvestris agere, citissime consilia fac! "Regina Maria II"
(Queen Mary 2) advehet te in Curacao, Grenadam, insulam
sancti Thomae et postea in Novum Eboracum. Maxima autem in mundo
(quindecim tabulationum!) navis "Libertas marium" (Liberty
of the Seas), quam photographema supra monstrat, te, ut unum
quinque milium vectorum, ducet e portu Miamensi civitatis
Floridanae in Mexicum, Belize insulasque Caimanas. In hac navi
potes quoque montes rupesque praeruptas (licet sint artificiales)
ascendere, pugnam pugillatoriam aut patinationem in glacie
exercere.
Optimum ergo tibi Natalem Novumque Annum!
De pretio autem itineris hic non est disputandum...
Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl
|