LVDMILA BOHEMA
LVDMILA BOHEMA
Filia magnatis Bohemi Ludmila
nata est circa annum octingentesimum sexagesimum (860). More
illius temporis adulescentula sponsa data est Borziwoio principi
Bohemo. Is, cum esset filius Przemisli I, censetur conditor
seriei principum Przemislidorum, qui usque ad ineuntem saeculum X
erant subiecti principi Morauiae, ubi florebat opus euangelii
Slauice nuntiandi a Graecis fratribus Constantino-Cyrillo et
Methodio, et rituum celebrandorum linguā Slauicā.
Anno fere octingentesimo septuagesimo quarto
Ludmila et Borziwoi ab episcopo Methodio baptizati sunt; quorum
exemplum secuti sunt multi Bohemi. Christiani coniuges
aedificauerunt fidelibus primam ecclesiam. Marito autem mortuo
uiginti annis post receptum baptismum, Ludmila eo tendebat, ut
Christianus fieret reliquus Bohemorum populus. Huic tamen rei
multi resistebant, inter alios Drahomira, nurus eius siue uxor
filii eius Wratislai simulque mater Venceslai, futuri principis
et sancti. Cui quidem puero et adulescentulo pia auia tradebat
fidem et amorem erga Dominum Iesum et Mariam Virginem. Docebat
eum etiam linguas Latinam et Slauicam ecclesiasticam.
Cum Venceslaus esset adulescens quindecim
annorum, pater eius Wratislaus et frater Spitigniew perierunt de
causis ignotis. Illud erat tempus difficillimum, quo Bohemia
uexabatur a Hungaris (Magyaris) conantibus hanc terram occupare.
Quoniam Venceslaus erat nimis iuuenis ad defensionis munus
obeundum, gubernaculum obtinuit Drahomira ideo, quod Ludmila
tametsi potuit illud praetendere, maluit recedere et habitare in
castello Tetin, perdens tamen iunctionem cum suo nepote. Hoc
sacrificium non fuit satis Drahomirae, quae putans Ludmilam
conspirare cum Venceslao ad ipsam destituendam, iussit illam
suffocare anno nongentesimo uicesimo primo. Corpus eius postea
Venceslaus transtulit in mediam urbem Pragam (Hradczany)
et in ecclesia sancti Georgii sepulcro condidit.
Suffociationem Ludmilae monstrat imago
chronicae Dalimili:
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM
|