Same Same But Different
Idem sed aliud
(Same same but different - Germania, MMIX)
Direxit Detlev Buck, partes maximi momenti egerunt
David Cross et Apinya Sakuljaroensuk, scripsit Ruth Toma quae
fabulam ex libro Beniamini Prüfer excepit, produxit Claus Boje,
imagines curavit Jana Marsik, musicas curaverunt Konstantis
Gropper et Bert Werde, vestimenta curavit Bisrat Negasi, edidit
Dick Grau, distribuit Films Distribution.
Mense Augusto praeterito Locarni praemio affecta praeter
ceteras est pellicula "Idem sed alius" (Same same
but different) appellata, quam Ruth Toma ex libro a
Beniamino Prüfer edito in scaenam reduxit. Quamquam fabula ficta
videatur, vera dicitur esse narratio adolescentis Germani qui
Hamburgo in Cambodiam se confert ut regiones remotas visitet
novasque res experiatur, sicut amorem et voluptatem. Ibi puellae
Sreykeus (*) amore capitur et cum illa unam noctem iacet: quae in
caupona servit se scortilli more interdum emptoribus se vendens.
Sreykeo patriam suam amoenam amico ostendit, inter antiqua et
novissima fluctuantem. Postquam domum rediit, intellegit
Beniaminus se tam puellae Combodianae quam nationi illi remotae
et arcanae in perpetuum vinctum esse. Sed quomodo amor tam longo
spatio interposito superesse possit? Cui discrimini hoc aliud
additur, Sreykeo immunitatis defectus viro (HIV) infectam esse:
quare magna cum sollicitudine Beniaminus medicamenta usquequaque
exquirit. Demum puella cum amanti in Europa iungetur, novatam
vitam incipiens.
Squalidam vitam, quam in magna urbe Asiana miseri incolae
agunt, et turpitudinem "periegeseos sexualis" cum
veritate ostendit auctor; nihilominus eminent virtus et animus
Sreykeus eiusque familiae. Levitas adolescentis Europaei amoris
causa in humanitatem firmam convertitur, iuvenem ad maturitatem
perducens. Paululum taediosa et praevisu nimis facilis mihi tamen
visa est medicamentorum anxia exquisitio, qua modus et tempora
cinematum actionis assumuntur. Fabulam hanc, quae de universitate
animorum motuum et communi variorum hominum vita spectatores
educat, in aulis cinematoscopicis hieme proximi admirari poteritis.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|