METEORA Mauri Pisini
METEORA Mauri Pisini
Maurus Pisini, cuius multa scripta, sive quae
oratione soluta ipse composuerit sive quae numeris adstrinxerit,
nonnullos abhinc annos praesertim in commentariis quibus
Latinitas nomen vulgari solent, nuper librum edendum curavit
lectu vere dignum. Optime scribere solet Maurus prosa oratione;
se ipsum autem superat, ut ita dicam, quotiens in carminibus
pangendis versatur. Quare haud dubie hic liber, quo tria et
quinquaginta carmina variis metris ficta continentur tres in
classes commode digesta, non modo a viris doctis et poeseos
peritis, verum etiam ab hominibus linguae Latinae minus
peritioribus non sine iucundo emolumento legi possint, quia
unumquodque carmen vel a Mauro ipso vel a Clara Savini in linquam
Italicam diligenti elegantia et perspicuitate conversum, et
explanationibus Italicis est locupletatum a Nicolao Scapecchi
exaratis. Atque in praefatione Marius Geymonat non immerito
auctorem libri laudat, quia in hoc Latinae poeseos florilegio
levia et gravia tam bene describuntur, ut omnes res vel primo
aspectu intricatiores, facilius postea, translatione Italica
adiuvante, penitus intellegantur. Haec igitur carmina multas
rerum imagines et auctoris ipsius cogitata mirum in modum
ostendunt. Gratum igitur lectoribus lectricibusque erit nonnullos
versus ex hoc libro excerptos proponere. Carmen Fuga
inscriptum (p. 38) aperitur et clauditur versibus his:
Nil mortale oculis vides,
sed vis prorsus imagines
quas spargunt in aquis lari,
vel nobis mare liberat
tum, sol hic trepidum movet caelum...
sic, vita umbra alitur mea
nec frenat rapidum exodum
annorum, stria debilis
nubis me trahit in metum.
Horum versuum pura simplicitas narivusque candor illud
efficiunt, ut caeli marisque vices, quae totam rerum naturam
quodammodo complecti videntur, cum ineluctabili annorum fuga
aetatumque mobilitate mirum in modum coniungantur. Nec minus
admiratione dignum est carmen Rutilius Namatianus
inscriptum (pp. 62-77) et quinque in partem dispertitum (Solitudo,
Domus, Profectio, Maeror, Iter), quo Maurus varios ac
multiplices animi sensus pulchris interdum illustrat coloribus,
saepius tamen fuscis et maestis affabre utitur. Nam,
Pone striam volucris, nulla sine lance, dolosos
mens renovat spasmos, quibus atra insculpere vellet
visa maris, nox ipsa quid est?: vox arida pugnat
cum lacrimis, arcet fletum, suspiria frenat.
Longum est singula carmina, tamquam pictas tabulas, in suo
lumine collocare; sed in multis carminibus, quae statim nullo
fere nexu inter sese iuncta esse videantur, attentius
consideratis, mirabilis quaedam cohaerentia eademque visio vitae,
ut ita dicam, facile perspicitur, sicut, ni fallor, patet ex
infra relatis carminis Naufragium inscripti (p. 104, vv.
1-6) versibus his:
Vox it quo dolor est nec satis est amor
qui me culpat iners ante oculos tuos,
dum quaeris trepidis nempe silentiis
insontes hominum per tenebras choros
ac linquis rapido vulnere saeculum
cui nox, pausa animi, macerat hostias [...].
Quod carmen in memoriam Angeli Scapecchi, auxiliaris episcopi
Arretini, panxit auctor; qui eadem humanitate praeditus magistros
quosdam illustres memoravit suos, quorum fuit et Carolus Egger,
cultor Latinitatis eximius et commentariorum Latinitas
multos annos moderator optimus. E linguae Latinae fonte, sane
ampliore quam plerique vel docti viri credant, multos flores
delibare et carpere non verecundatus est Maurus eosdemque proprio
peculiarique colore tinctos prompsit ad quaelibet significanda.
Quod si quis emunctae naris iudex significationem vocabuli
cuiuslibet paululum immutatam reprehenderit, eum hortari velim,
ut Aemilii Springhetti perlegat haec: "Non ideo mutatur ex
integro verborum vis, non corrumpitur; sed fere ditatur
amplectendo alias etiam res vel novas vel parum ab antiquis
mutatas, at semper illis alilqua ratione affines" (Institutiones
stili Latini, Romae, 1954, p. 81). Omnibus denique
imaginibus poeticis ab auctore adhibitis plane respondere videtur
ea proprietas et elegantia, qua varias res exornari oportebat.
Atque in his Mauri Pisini carminibus, qui feliciter verbis
rarioribus interdum utitur - v. g. liturat (p. 24), stigmat
(p.46), trua (p. 58), sed lentiscus et vox
Italica, quae est vilucchio (p. 104) inter sese non bene
congruunt - nihil invenitur, quod praeceptivo sive didascalico
generi poetico indulgeat. E contrario permultae sententiae
memoratu sunt dignae, non modo quia purae ac fluidae idcircoque
ad Latine colloquendum utiles, sed etiam quia ipsae illud, ni
fallor, grave aliorum poetarum iudicium confirmare videntur,
scilicet hominum vitam parum differre a diuturno certamine, seu a
pace semper umbris plena.
Maurus Pisini, Meteora (Stelle brevi), Teti editore,
Roma, 2008, pp. 134.
Symbola Victorii Ciarrocchi primum ab actis "Latinitas" divulgata erat.
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|