Annus
2 0 0 9


THOMAS MORVS

THOMAS MORVS

Filius Anglonormanni iudicis Thomas Morus natus est Londinii anno millesimo quadringentesimo duodeoctogesimo (1478). Iuuenis magni ingenii libenter studuit litteris Latinis, praesertim in uniuersitate Oxoniensi (Oxford), qua re – unā cum Ioanne Łaski Polono episcopo et Erasmo Roterodamensi – factus est signifer antiquitatis renascentis. Non minor quam ingenium fuit eius pietas, unde considerauit, num sibi amplectenda esset uita monastica. Effusis precibus demum statuit sibi manendum esse in saeculari re iuridica, quam patris uestigio inierat, et condenda familia.

Mox autem, peruulgatā Mori scientiā et probitate, Henricus VIII rex uoluit illum uenire in arcem. Ipse Thomas quidem noluit, sed cessit regi, qui illum donauit titulo nobilis et munere cancellarii Angliae. Aliquanto post tamen, cum papa renuisset agnoscere Henrici diuortium a Catharina Aragonensi, ipseque rex a suis officialibus exegisset semet agnoscere caput Ecclesiae Anglicae, Thomas munere abdicauit, plane conscius hoc gressu demersurum semet et familiam in penuriam, si non in miseriam. Quod tamen Henrico regi non uidebatur satis esse, qua re effecit, ut Thomas reclusus in turri Londiniensi (Tower) accusaretur proditionis et decollaretur die 6 mensis iunii anno millesimo quingentesimo trigesimo quinto, annos itaque natus quinquaginta septem.

Scripsit frater Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae