Annus
2 0 0 9


L’enfant sage

SUMMARIUM

In Exodo Biblica (nempe in Decalogo) legitur: „Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram”. In Deuteronomio autem invenitur alia iniunctio, simili mercede oblata iis, qui ei oboediant: „Si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non tenebis eam cum filiis, sed abire patieris captos tenens filios, ut bene sit tibi et longo vivas tempore”. Quidam commentator Iudaeus dixit ex eis duobus Scripturae locis elucere eadem mercedem propositam esse pro facillima et difficillima iniunctione expleta. Quid enim facilius videri quam plausu manibus facto avem nido absterrere? Quid autem esse difficilius quam parentibus semper parere, etiam si iniusti et maligni essent?

Id esse verum bene scit Clara primas partes agens in Marthae Syrwid libro, cui titulus est Penetralia. Eius pater enim pessime familiam suam tractat uxoremque, filiam et filium perpetuo terret et torquet.

Duo autem sunt mea quidem opinione genera malorum parentum. Uni sunt ita mutabiles et inconstantes, ut filii numquam sciant, quid eis sit a genitoribus exspectandum. Alteri autem ab inflexibili severitate ne passum quidem discedunt. Tales parentes in mente habens dixit de diabolo Ioannes Petrus Brisset, scriptor Francogallicus nonaginta ante annos mortuus: „Pater severus perseverat” (est lusus verborum, nam apud Francogallos „pater severus” et „perseverat” idem sonant).

Filii et filiae a talibus patribus educati infelicem vitam vivunt. Timent enim nova incepta, abhorrent ab amore et amicitia et nihil nisi quietem quaerunt. De eis narrat poema Danielae Helme, cuius partem hic e lingua Francogallica verti:

Liberi morigeri                         Liberi morigeri,

furunt obtemperantes,                          gerentes patri morem,

quando pater severus                           vix occultant furorem.

vult pater esse verus,                           Terrent eos initia,

haud mutans id, quod ante.                  strepitosa militia,

                                                                       externa sodalicia[1].

                                                                                                          Nicolaus Simonides



[1] Idem Francogallice:

L’enfant sage                                      L’enfant sage enrage,
rage et obtempère                               il a peur de tourner la page,
quand son père sévère                      de la page et du tapage,
persévère                                             du tapage et de l’entourage.

et opte en père.

 

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae