THOMAS ANGLONORMANNVS
THOMAS
ANGLONORMANNVS
Thomas Becketius natus est Londinii anno
millesimo centesimo duodeuigesimo (1118). Studiis peractis
iuridicis factus est officialis Teobaldi Cantuariensis episcopi (Canterbury).
Missus in Longobardoitaliam et Franciam, ut compleret studia,
illa terminauit feliciter. Reuersus in patriam, mox creatus est
archidiaconus ecclesiae cathedralis Cantuariensis.
Anno post Angliae
rex Henricus II fecit Thomam suum secretarium, postea uero, anno
millesimo centesimo sexagesimo primo, cum Teobaldus primas
mortuus esset, idem uoluit, ut illi succederet utique Thomas. Rex
enim sperauit fore, ut episcopus a semet creatus facile
acquiesceret ipsius uoluntati componendarum Ecclesiae rerum sine
recursu ad sedem Romanam. Thomas autem noluit, etiam in auctis a
rege uectigalibus e bonis ecclesiasticis. Tensio inter utrumque
ita creuit, ut archiepiscopus coageretur fugere in Francia ibique
sex annos manere.
Redux in Angliam
denuo displicuit regi, quod excommunicauit episcopum Yorkiensem
cum aliquot aliis, qui – ipso absente – paruerunt Henrico
uolenti regem seu regni successorem ungi filium suum, quamquam
decretum erat hunc ritum reseruari praesuli Cantuariensi. Rex
iratus effecit per quinque equites, ut die undetrigesimo mensis
Decembris anno millesimo centesimo septuagesimo (29 XII 1170)
Thomas occideretur in suo templo cathedrali. Tribus annis postea
rex ille ad Tomae tumulum publicam egit poenitentiam, et eodem
anno Thomas sanctus martyr proclamatus est.
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM
|