Annus
2 0 0 9


Eating live octopus,

FRUCTUS MARIS MORE COREANICO

Octopus vivus gulam petit

Coreanis Australibus adest mos comedere parvulos octopodes... vivos (sannakji), aut potius morientes, nam modo antequam in os ponuntur, disiecti sunt cultro. Si satis cito eos sumpseris, tentacula octopodis in gula tua atque ingluvie adhuc movebunt, quod gustatoribus peritis maximam voluptatem affert. Eduntur octopodes sine ullis additamentis praeter fortasse oleum sesameum. Quae esca a Coreanis putatur esse saluberrima.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae