Annus
2 0 0 9


meministine cinema illud Herzogianum (

ITER PER EURIPUM ELBINGENSEM

Fitzcaraldo redivivus in Borussia

Meministine cinematis illius Herzogiani nomine "Fitzcaraldo", ubi personam principalis herois (Hibernici ingeniarii Brian Sweeney Fitzgerald) gerebat Klaus Kinsky? Qui homo fere insanus odeum musicum condere cupiebat in media silva Amazonica. Dico imprimis de scaena movendi navem (pondo 340 tonnarum) per collem olim silvis comatum nunc arboribus nudatum, ita ut ab uno flumine in alterum navis transferatur. Quod inceptum optime Fitzcaraldo successit, sicut et postea dispositori scaenarum Werneri Herzog.

Sed non debemus silvam pluviosam Brasiliae petere ut talia conspiciamus, licet de minori pondere navibus hic agatur. In parte enim Poloniae, quam nobis placet nomine Latino Borussia (ab olim hinc viventi gente Baltica Prussorum) nuncupare (licet in Polonia hodierna regio haec, ad orientalem plagam a flumine Vistulae, nominetur Varmia-et-Masuria), adest euripus Elbingensis, ubi in distantia 52 chiliometrorum (totius autem euriipi longitudo est 83,3 chm) quinquies navis per terram ferrivia ducitur (praeter itinera sursum et deorsum in duabus clausis). Omnino navis in hac via altitudinem superat plus centum metrorum.

Ipsa urbs Elbinga (unde nomen euripi) condita est a cruciferis, id est equitibus Ordinis Teutonici, anno 1237. Euripus autem structus est annis 1844-1860, tunc Germanis hanc provinciam administrantibus. Quae via aqualis aditum in mare portumque Gedanensem praebuit lacubus oppidibusque Varmiae sive occidentalis partis Borussiae. Hodie nullius fere est oeconomicae momenti, est tamen sine dubio (sicut tota regio vicina) locus amoenus ad visendum.

Ut monstratur photographemate infra, naves trahuntur per viam ferream machinis (quasi rotis moletrinae) ipsa vi decidentis (de lacu superiore) aquae utentibus. His pro dolor uti non licuit Fitzcaraldo:

Scripsit Stanislaus Varsoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae