Annus
2 0 0 9


NATURA MACHINAS SUPERAT

NATURA MACHINAS SUPERAT

Halmaturi gramen secantes

Apud Britannos in gratia iam non tam sunt, ut esse solebant, petroleo utentes machinae messoriae ad gramina metenda constructae. Maior maiorque enim numerus possessorum pratorum malunt gramen desecari ab... halmaturis (sive macropodibus), animalibus scilicet illis marsupialibus Australiae. Agitur praesertim de genere eorum nomine walabiae (notamacropodis), satis parva altitudine, quos marsupiales in multis terris extra Australiam homines in praediis tenere ultimis annis solent.

Multi Britanni putant halmaturos non peius machinis gramen secare, neque laboris hominum indigent et certe magis oecologiae prosunt.

"Possumus quoque ovibus uti, haec tamen omnia miscent ac turbant", explanat novum phaenomenon Richard Sheepshanks, qui in taberna zoologica comitatus Suffolk notamacropodem hunc emit mille libris solvens ac sperat marsupialem cito desecaturum gramen pratorum sui, superficie quattuor hectarearum.

"Homines emunt walabia ut insani!", dicit diurnariis actorum "Daily Telegraph" Trevor Lay, qui gregem halmaturorum tenet. Quorum 35 quotannis venum praebet, sed etiam hic numerus non satis iam hodie emptoribus est.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae