ALCVINVS ANGLVS
ALCVINVS
ANGLVS
Paulo post mortem Bedae Venerabilis, nempe anno fere
septingentesimo trigesimo quinto (735) natus est Alcuinus. Puer
didicit in cathedrali schola urbis York, ubi claruit magno
ingenio et assiduitate. Adulescentulus ingressus est Ordinem
sancti Benedicti. Anno septingentesimo sexagesimo septimo, cum
esset mortuus Ekbert Yorkiensis episcopus, illi successit Elbert.
Qui Alcuinum imprimis ordinauit diaconum, sed etiam illi
concredidit regendam scholam cathedralem, sicut olim Athanasius
fecerat erga Didymum Alexandrinum.
Alcuino praefecto
schola ita profecit claruique, ut non solum e tota Britannia et
Hibernia insulis, sed etiam e Continente, praesertim uero e
Francia, iuuenes illuc affluerent ad suscipienda studia, quae
omnia profecto – quemadmodmodum fere ubique in Europa usque ad
reuolutionem Francicam (1789) – Latine habebantur.
Tunc autem temporis
rex Francorum Carolus, qui totam fere uniuit Europam occidentalem
inter Pyrenaeos montes sitam et flumen Albim (Elba) –
quod erat limes inter Germanos et Slauos –, adiuncta magna
parte Longobardoitaliae, ualde indigebat hominibus doctis, qui
imprimis quidem pararent iuuenes ad obeunda munera publica in
amplissima illa re publica, sed etiam libros curarent
transcribendos, quorum opus erat non solum in municipiis et
officiis, sed imprimis in plurimis parochiis nouis ad Missam
celebrandam et Breuiarium recitandum iuxta ritum Romanum, quem
– unâ cum regula sancti Benedicti pro monachis – iam Caroli
pater Pipinus rex adoptauerat.
Alcuinus annuit
precibus Caroli, itaque Aquis Grani (Aix-la-Chapelle), in
urbe capite, condita est schola palatina, quae mox facta est fons
et fulcrum renascentiae Carolinae, quemadmodum ille motus dicitur
communiter. Quo factum est, ut per totam Europam apud omnes fere
cathedrales ecclesias et monasteria conderentur scholae instar
huius temporis ludorum elementarium et mediarum.
Praeter optima
opera theologica et grammaticalia Alcuinus loco implicatae
scriptionis Merouingiae induxit a semet elaboratam minusculam
Latinam, quae omnium admirationem mouit suâ diluciditate,
facilitate simulque pulchritudine. Quae nacta est quidem nomen
minusculae Carolinae, sed opus est Alcuini, cuius est unum e
maximis meritis, quod patet etiam inde, quod hucusque communiter
adhibetur, etiam in computatro.
A Carolo Magno iam
imperatore Alcuinus nominatus est abbas percelebris monasterii
Turonensis (Tours), quod saeculo IV sanctus Martinus
condiderat. Etiam ibi Alcuinus plantauit scholam ibique mortuus
est anno octingentesimo quarto, die undeuigesimo mensis Maii (19
V 804).
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM
|