Amstelodamum (
Amstelodamum (pars tertia)
Duo musaea pueris praesertim grata ut visites exhortor, si
Amstelodami aliquamdiu moreris.
NEMO (quod verbum Latinam noscentibus nulla conversione eget)
est musaeum scientiae et technologiae dicatum, quod in magno
viridi aedificio navis instar haud longe a statione ferriviaria
eminet. Puero vel adolescenti intranti tot et talia mirabilia ibi
ostenduntur, ut arduum sit ante clausurae tempus eum eripere.
Scientiae physica, chemica, biologica plerisque discipulis
invisae oblectamentum fiunt visitatoribus: quid sit tensio
superficialis, quid vis magnetica et electrostatica, quid
atomorum et molecularum structura observant pueri et puellae
magna cum delectatione. Etiam vitae scientiarum plurima exempla
aspiciuntur, sicut leges Mendelianae, genum et DNAcidi
structurae, mentis humanae operandi rationes. Quomodo fluminum aquae potui aptae fiunt? Parva
officina in musaeo est, qua visitatores ipsi aquam purgare et
potare possunt. Iucundissimae sunt aulae automatis dicatae, ubi
pupae et bestiae metallicae viventium instar se moventes
ostenduntur; scaccorum tabula praesto est computatro ducta, quae
ad pugnam lusores provocat.
Nautarum patria, Batavia colonias in remotis regionibus
constituit: inde ortum est Tropicorum Musaeum (Tropenmuseum)
gentibus totius orbis dicatum, exceptis tam Europaeis populis
quam Europeorum moribus assuefactis. Ergo per magnum aedificium
peragrans poteris et nomadum per Asiae tesca errantium tentorium
intrare et sepulcreta coloribus decora Austroamericana admirari
et domum modicam muslimi cuiusdam visitare et ingentes statuas
ligneas feminarum virorum aut deûm ex Africa aspicere. Hoc anno complures imagines ostenduntur Caribici
Carnevarii (Caribisch Carnaval), coloribus et personis
variae, puerisque et puellis facultas datur ornatus et picturas
perficiendi: quotannis enim possis nonnullas expositiones de
longinquarum gentium moribus mirari in eodem aedificio. Musaeum
est hoc vividum, ter centenis milibus rebus undique conlatis
dives, in urbis virenti insula orientali situm.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|