Annus
2 0 0 9


Hakarl sive lamia more Islandico

Hakarl sive lamia more Islandico

Libenter invitamus Islandos portam Unionis Europaeae pulsantes! Quam portam aperientes speramus eos quae optima apud se habeant ad mensam communem adventuros. Ut exempli gratia est hakarl, sive lamia marina (caniculus marinus) naturaliter sub Iove fermentata. Modus hunc cibum parandi talis est:

Islandiam adito. Lamiam generis Grenlandensis (nomen Linnaeanum: 'Somniosus microcephalus'; infra monstratur) captato.

Lamiam captam capite extisque privato. Carnem foramini in harena glareaque facto ponito, insuper lapides satis graves, ut carnem premant, addito. Tempore 6-12 septimanarum, donec liquores acidosi venenosi (qui adsunt omnibus lamiis) corpus relinquant, patiens effectum exspecato. Deinde carnem foramine detrahito, in frusta dissecato et tecto casulae ad nonnullos menses appendito, ut bene esiccata fiat:

In mensam lamiam esiccatam apponito. Cibus ammoniacum significanter redolere debeat, sicut redolere solet gadus albus more Iudaico necnon casei Gallici "adulescentes".

Si modus parandi hakarl nimis moleste tibi, lector care, videtur, potes alterum modum sequi:

Islandiam adito. Tabernam piscariam intrato, lamiam secundum supradictas regulas paratam cucullis plasticeis (ut in photographemate infra) impositam quaerito, emito, comedito, aquavita Islandica brennivin gulam elueto. Utinam sapiat!

De aliis cuppediis Islandicis scribimus in rubrica PICTORUM Agenturae Nuntiorum Latinorum:

<http://agentura.alcuinus.net/picta.php>

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae