FERDINANDVS CASTELLANVS
FERDINANDVS CASTELLANVS
Gothorum regnum in Hispania
post quattuor fere saecula occupationis Arabicae coepit restitui,
liberare se iugo incipiens a montanis partibus septentrionalibus,
id est regionibus Asturia et Legione (León). Postea liberata est
pars media multis clara castellis, unde nomen eius Castella, quod
e nomine plurali neutri generis in usu uulgari paulatim transiit
in femininum nomen singulare, quod conspicitur hoc tempore in
Gothohispano uerbo Castilla.
Ferdinandus natus est anno millesimo duodeducentesimo (1198)
coniugibus Alfonso IX rege Legionis et Berengaria principissa
Castellae. Iuuenis duodeuiginti annorum factus est rex Castellae.
Anno post uxorem duxit Beatricem Sueuam, cum qua decem habuit
liberos: septem filios et tres filias. Beatrice autem mortua
praemature, Ferdinandus denuo se iunxit matrimonio cum Ioanna
Franca, quae illi genuit adhuc tres filios.
Rex ille in primis eo tendebat, ut in terris Gothicis
propagaretur Christiana fides catholica et omnis Hispania
paeninsula liberaretur seruitute Arabica. Quod quidem ex parte
illi contigit, nam anno millesimo ducentesimo trigesimo coronatus
est etiam rex Legionis, quam partem coniunxit cum sua Castella.
In bello dux fuit strenuus, uerum etiam pius. Semper illi
erant cordi simplices milites et populus regni, quem numquam
nimis grauabat uectigalibus simulque curabat, ut ad rei publicae
officia admitterentur homines honesti et sapientes. De scolis
studiisque in regno sollicitus, condidit celebrem illam
uniuersitatem Complutensem (Salamanca).
Multas aedificari iussit ecclesias, claustra, hospitalia. Pro
multis suis uictoriis reportatis uolens Deo gratias referre,
cathedralem restaurauit ecclesiam Burgensem (Burgos) et magnam
meschitam Hispalensem (Sevilla), quam Arabes in loco antiquae
ecclesiae erexerant, aliquanto transformauit et catholico cultui
restituit. Peculiari autem amicitia prosequebatur fratres Ordinis
Minorum. – Mortuus est anno millesimo ducentesimo quinquagesimo
secundo (1252), die 30 mensis Maii, quo etiam colitur eius
memoria.
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM
|