Est in menstruis ianitrix,
SUMMARIUM
Paulus Konnak, seu Eculeus, nuper duo volumina carminum publici iuris fecit. Ab expertis ei versus magnopere laudantur, mihi tamen magis placent eius simpliciora carmina, saepe ex promptu facta, ut is distichus, cuius in colloquio cum Paulo Gołoburda habi to mentionem facit:
Est in menstruis ianitrix,
frigus flores pinget vitris.
Hoc carmen factum est instar prognosticorum, quae rustici saepe citant. Ecce tales versiculi, ioculares quidem, a Cornelio Makuszyński compositi:
Jeśli na świętego Prota
jest pogoda albo słota,
na świętego Hieronima
pada deszcz albo go nima.
Eos Latine reddidi, ipse confiteor, paulo prolixius, quam decebat:
Si in festo sancti Proti
imbre sumus – aut non – loti,
ultima Septembris mensis
die sancti Stridonensis
aut autumnus est ut aestas,
aut non bona est tempestas.
Sed ad Eculei carmina redeamus. Hoc disticho possumus amatam puellam, ut nos redamet, convincere:
Każda panna niezdobyta Virgo, cui est vir ignotus,
jest jak noga nieumyta. est ut spurcus pes non lotus.
Sin autem amata ruri manere mavult, dicamus ei:
Porzuć krowę, porzuć prosię, Linquas vaccam, porcum pellas,
bo najlepiej jest w kosmosie. fies felix inter stellas.
Certe ipse Eculeus erat felix inter stellas, id est, celebres feminas et viros, saltans cum eis in glacie. Sed ea felicitas cito finem habuit, nam secundum Senecam „nulli fere et magna bona, et diuturna contingunt", quod ipse poeta noster eo modo exprimit:
Czasem jest wesoło, czasem jest smutno – Nunc sum plenus gaudio, nunc sum autem tristis.
mam naraz dwie nogi, dopóki mi nie utną Habens pedes bipes sum, cessem caesis istis.
Scripsit Nicolaus Simonides
|