Quomodo naturae prospectum Vincentius Van Gogh depinxerit
Quomodo naturae prospectum Vincentius van Gogh
depinxerit
Usque ad diem XXVII mensis Septembris Basileae, in
urbe Helvetica, in Artis Musaeo (Kunstmuseum)
telae praeclari pictoris ostenduntur, qui vitam suam loca
visitata effingendo accurate descripsit.
Natura, ut signum inquietae et tragicae vitae; agri messibus
fluitantes, campi floridi, folia autumnalia, piscatus vernus,
cupressus immanes, horti inculti ut ephemeris intima febriculosae
et tragicae vitae; imagines bucolicae, ut speculum intolerantis
et alienae animae: haec omnia penicilli notis brevibus nervosis
spissis et densis depictum est, quam ob rem colores in tela
effusi similes sunt saxorum liquefactorum de monte ignivomo
effluentium. Nemo umquam rerum naturae picturam sua vi atque
animo antea pariter infecerat, vitam suam fere enarrans. Hoc
singulare opus ostenditur usque ad diem XXVII mensis Septembris
Basileae in Artis Musaeo (Kunstmuseum) sub titulo
"Vincentius van Gogh - Inter terram et caelum: rerum naturae
imagines" (Vincent van Gogh - Zwischen Erde und
Himmel: Die Landschaften): numquam tot telae pictae rerum
naturam effingentes Batavi artificis, qui per breve temporis
spatium quadrienne mirifice pinxit, in uno loco usque ad hunc
diem collectae erant. Septuaginta telae ostenduntur quas omnes
praestantissimas vocarem, nisi inflationis accusari possem: aliae
celebres aliae plerisque ignotae ideoque curiositatem
titillantes. Rerum naturae descriptio spectatorem per Vincentii
vitam profusam perducit, partim monachi more partim pictoris,
theologiae studiosi et miserrimae vitae experti; ita urbes et
domus apud Batavos et Francogallos ubi ipse vixerat discurruntur:
suus cuique loco animi motus sui impotens, alternis vicibus aut
extasi laetus aut infelicitate perturbatus. Quae omnia nitidis et
acribus coloribus expressa sunt, inquietis et rapidis penicilli
signis, coloribus crebre illitis, lineis persaepe parallelis,
compluribus colorum varietatibus, repentinis motibus, aspectibus
audaciter insolitis, demum temeraria videndi ratione eius coaevis
difficili et iniucunda. Primum spectatores mira opera copiosa
Oppidi Novi (Nuenen) in Batavia admirantur, quo ad
familiam suam rediit anno MDCCCLXXXV postquam frustra alibi solus
vivere conatus erat: ibi arti pictoriae initiatus est et
singulari cum cupiditate et disciplina describere coepit ibique
mente sibi finxit flebile opus quod "Pomorum terrestrium
comessores" appellatur, ibi observare solitus erat agricolas
miseria oppressos et exclusos, ibi homines pauperes et simplices
depingere, rapidis et asperis penicilli signis, singulis partibus
neglectis: talia narrat opus "Autumnalis prospectus",
mense Octobri anni MDCCCXXXV pictum. Anno eodem Vincentii pater
obiit.
Postea venit tempus Gallicum: Lutetiae Parisiorum, quo anno
proximo apud fratrem Theodoron venit, qui solus ei auxilium et
amore et pecunia tulit, duos tantum annos mansit: ubi reliquia
"impressionistarum" cognovit, qui postremum coniunctim
opera sua ostenderunt, ubi arte Japonica fascinatus est, ubi
novos modos Georgii Seurat et Pauli Signac probavit. Tum
Vincentii van Gogh colores clarificantur et densitatem servantes
aliter apparent, magis magisque invicem discrepant. Inde ad
meridiem proficiscitur Arelate (Arles) deinde Sanctum
Remigium (Saint-Remy) et Arvernum (Auvers),
animo modo quieto modo laborioso insaniam et mentis
perturbationem alternans. Aliquandiu una cum collega Paulo
Gauguin vixit, deinde sibi ipse aurem resecuit quod amicitia illa
magni momenti defecisset et in nosocomio inclusus est: eum frater
tantum Theodoros et medicus Paulus Gachet consolabantur. Haec
omnia excruciatis cupressibus fere humanis, convulsis rosetis,
agris frumentariis sub plumbeo caelo efficta sunt.
Scriptum hoc Laurae Larcan, quod Nonis Juniis anni MMIX in
actis interretialibus Italicis "La Repubblica"
apparuit, in linguam Latinam conversum est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|