Annus
2 0 0 9


Imago,

Imago, qua sancti Pauli vultus repraesentatur, reperta est

Nuper in Urbis catacumbis sanctae Theclae dicatis reperta est imago quaedam qua verus sancti Pauli vultus repraesentetur. Putant enim quidam docti hanc imaginem omnium virum illum repraesentantium antiquissimam esse atque ex ipsa Paulum apparere - sicut in libro quodam scripsit pater Caesar Atuire idemque dicit in symbola supra relata - satis differentem ab imagine, quam de Paulo plerique in mente habuerint habeantque. Huic enim sancto (referam Latine quaedam verba, quae in actis diurnis Taurinensibus 'La Stampa' inscriptis Punice leguntur) "parva statura" fuit, "calvities", "levior gibbus". Paulus praeterea "verisimiliter morbo comitiali" (sive Graece 'epilepsia') adfectus erat atque praeditus "indole valde morosa" (his verbis Italicam vocem, quae est 'caratteraccio', reddidi).

Pergit pater Atuire dicens Paulum, etiamsi "multis vitiis haud indemnem", tamen nuntium christianum sua ipsius persona (scil. Pauli) penitius vixisse.

Atque Ianus Francus Ravasi, archiepiscopus idemque rerum theologicarum ecclesiasticarumque vir peritissimus, adserit "hanc imaginem non modo ad historiam et artem quod attineat, verum etiam theologice et spiritu(u)aliter maximi esse momenti".

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae