REPERTUM ESSE VETERRIMUM INSTRUMENTUM MUNDI
REPERTUM ESSE VETERRIMUM INSTRUMENTUM MUNDI
Tibia Sueviana
Hanc tibiam praeterito autumno repertam in spelunca neolithica
Hohle Fels (in Iura Suevica Germanorum) studiosi Germani
Britannique modo aestimaverunt esse aetate triginta quinque
milium (35.000) annorum, sit ita veterrimam non tantum tibiam,
sed etiam cuiuslibet generis instrumentum per totum orbem
terrarum. Adhuc verustissima instrumenta nobis nota erant tibiae
repertae in speluncis Galliae et Austriae, quae tamen putantur
esse aetate "tantum" circiter 30.000 annorum. Tibiam
Hohlenfelsianam factam esse ex ossibus vulturis, atque servatam
in tribus partibus, optima in condicione.
Plenissimam miraculorum esse cavernam illam Hohle Fels.
Mense Maio ineunte ab archaeologis monstrata est inventa in eadem
spelunca statua mulieris aetate quoque 35.000 annorum. Quam
"Venerem Suevianam" ex ebore mammutheo factam esse
vetustissimam sculpturam mundi adhuc repertam. Investigatio
ambarum repertionum peracta est grege studiosorum, duce
professore Nicholao Conard Universitatis Tubingiensis.
De "Venere Sueviana" scripsit "Ephemeris"
in rubrica scientiarum die 14 Maii huius anni.
Scripsit ANL
|