Annus
2 0 0 9


SUMMARIUM

SUMMARIUM

Alexandra Waliszewska narrat hic nobis de picturis suis nuper factis, quae a prius pictis magnopere differunt, monstrant enim praecipue parvas puellas valde crudeliter tractatas. Velim hic tamen mentionem facere tabellae, quae repraesentat iam adultam feminam, magno dolore animi, si faciei est credendum, laborantem. Manibus vestem ea dimovet spectatorique ostendit cor, pulmones atque intestina. Titulus picturae est „Revelatio". Non conabor id opus interpretari, sed femina aliquid commune habere mihi videtur cum de statu corporis sui narrante puella, quam ostendit clarissimus limericus ante octoginta annos scriptus:

There was a young mate of a lugger

Who took out a girl just to hug her.

"I’ve my monthlies," she said,

"And a cold in the head,

But my bowels work well… Do you buggar?"

Quamquam "Lampadis" lectoribus Anglica lingua est sine dubio familiarissima, subiungo versionem Polonicam et Latinam:

Rzekł ktoś, leżąc dziewczynie u stóp: – Czy

dasz mi darmo to, kurwa czym kupczy?

– Mam miesiączkę – odparła –

i mnie męczy ból gardła,

ale kiszki mam zdrowe… Pan dupczy?

Quidam remex e parva triere

meretrici dicebat: – Nunc mere!

– Sum in menstruis – inquit –

mucus nasum non linquit,

valet viscus… Paedicas tu, ere?

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae