Annus
2 0 0 9


Caeliscalpia animalium

QUOMODO BESTIAS IN URBES REDUCERE?

Caeliscalpia animalium

Eminentes altitudine 12 metrorum super faciem fossarum turres, quae adstant murum iam longe clausi ergasterii textilis urbis Leeds, hominibus nullo modo caeliscalpis similes videantur, sed animalibus? At immo fratribus nostris minoribus turres praebere vult architectus huius urbis Britannicae, 26 annorum Neil Oxlee, ita ut turres domus futuras fiant vespertilionum, avium, papilionum, pervariorum generum insectorum atque etiam vulpium. Quae collumnae virides quasi addendi sint tribus veteribus turribus ergasterii altitudine 25 metrorum, quae secundum mores Italorum structae sunt ante ducentes annos. Oxlee pro consilio suo praemiam magistratuum accepit, triginta alios architectos vinciens in certamine quo inveniatur modus ad reditum animalium in vitam urbanam efficiendum.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae