Annus
2 0 0 9


UBI PHANTASMA NIGRUM APPARERE SOLET

UBI PHANTASMA NIGRUM APPARERE SOLET

De arce Ianoviensi vineaque eius

Multi inter Varsoviam et Lublinum iter facientes Casimiriam Inferiorem visitant, quae quasi margarita architecturae XV-XVII saeculorum iuste habitur, iniuste contemnentes tamen parvulum vicum in altera ripa Vistulae, Ianoviam (Janowiec). Licet oculos omnium castellum Casimiriense ascendentium in se vertat albicoloris ruina arcis in summo colle super occidentalem horizontem perpulchre se monstrantis. Pauci tamen operae pretium esse putant iter ad hanc arcem visendam, desit enim hic pons trans fluvium pontones raro eant. Arx ipsa autem similes contumelias pati bene scit abhinc annum 1783, cum possessor eius, priceps Lubomirski, perdiderit arcem una nocte chartas ludendo. Cuius rei postea certe eum piguit, pigeatque itineris haud peracti neglegentes peregrinatores hodiernos!

Ianovia, locus nunc tam humilis, meliora ei tempora fuisse in memoria bene tenet. Anno 1537 ut oppidum officialiter pronuntiata est, eodemque ciricter tempore structa est ibi arx, tribus turribus praedita, a duce regali Nicolao Firlej filioque eius Petro. Alii Firleiorum necnon posteri arcis Ianoviensis possessores, Tarlo et Lubomirsci, ad structuram aedium magis ad gustas sui tempori reddendam architectos praeclaros ex Italia et Batavia adduxerunt: ut Sanctum Guccium (Santi Gucci), qui secundum regulas renascentiae arcem partim restruxit, atque Iohannem (Giovani) Battistam Falconem et Tylmanum Gamerensem, qui ambo gustum baroccianum parietibus addiderunt.

Multis in bellis – praesertim invasione Suetorum anni 1655 – magna e parte destructa, arx ultimis demum annis renovatur.

Arx Ianoviensis etiam eo clara fertur, quod sola fortasse erat in tota Polonia, quam post bellum alterum mundanum publicari possessor eius ultimus, Leon Kozlowski, magistratibus communisticis non sivit. Qui magistratus mirum in modum tenere ruinas cum colle pristino possessori decreverunt, fortasse quia nimis parva superficie (16 hectarearum) possessio tota erat. Demum anno 1975 vetus pauperque dominus Kozlowski consilia cepit arcem musaeo Casimiriensi venum dare.

Usque ad senectutem Kozlowski in colle circum arcem vitem colebat, hac re traditionem viniculturae ut ultimus fortasse Polonorum alens. Quae vinicultura a saeculo XIII vigebat in collibus iuxta ripas Vistulae sparsis. Primum tamen saeculo XVI ineunte victa est aemulatione cerevisiae atque aquae vitae (vini adusti), deinde, inter bella mundana mirabiliter restituta, denuo occisa est a regimine communistarum, quibus omni generis negotiatio privata non placuit.

Praeteritis tamen duo decennis annorum vinicultura in Polonia, etiam in locis ad arcem Ianoviensem spectantibus, denuo reviviscit, gradu quidem celerrimo. Die Saturni 23 Maii huius anni Ianoviae conventus sollemnis vinicultorum Polonorum habitum est, cui aderant possessores vinearum, quae una iam superficie sunt quadringentarum hectarearum (400 ha), at numerus hic citissime crescit, domine Kozlowski sine dubio e coelo inceptis adiuvante.

Creditur quoque noctu, sub lucem Lunae, interdum apparere in parietibus arcis „larvam nigram” Helenae Lubomirscae, quam puellam volentem nubere alicui homini humuli natu, parentes vi in turri arcis incluserunt. Desperata Helena, dimidio anni in clausura arcis peracto, praeter oboedientiam parentibus mortem potius elegit, se de fenestra turri in praecipita proiciens.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae