Annus
2 0 0 9


In via veteri Varangorum (

RUINAE SMOLANORUM FABULAM NARRANT DE PRISCA GLORIA RUTHENIAE

Statio in via Varangorum

In via veteri Varangorum (Vicingorum, Normanorum) e Scandia in Graeciam (id est Constantinopolin) stabat arx oppidumque castrense Smolany, ubi milites emptoresque Scandi cymbas suas Borysthenem sequentes atque corpora itinere fessa reficere solebant. Incolae huius oppidi enim optime carinas navium lapidibus in fundo fluminis stantibus tritas renovare sciebant (unde nomen Smolany, spectans scilicet ad picem - Ruthenice smola - qua carinae illinebantur). Caupones autem gustatui magnae proceritatis Varangorum vino, aqua vitae carnibusque semper praebere parati in promptu aderant. Hodie hic vicus Rutheniae Albae sive Belorussiae vix umbra veteris potestatis nuncupari potest, licet ruinas nonnullarum aedium fabulam de gloria prisci temporis narrare adhuc videantur. Aestimet ipse lector:

Tantum relictum esse ex arce olim praeclara, nomine Albi Chovelii (Bely Kovel), quam struxit in fine sui vitae princeps Semen Sanguszko (1570-1638). Qui e fide Orthodoxa in Catholicam conversionem fecit, tunc nomina sibi induens Samuelis Simonis. Arx erat altitudine quinque contabulationum, devastata autem esse fertur imprimis bellis Poloniae cum Moscovia saeculi XVII.

Ruinae olim splenidae ecclesiae Assumptionis Beatae Virginis Mariae necnon monasterii fratrum dominicanorum, aedibus structis 1678 anno secundum regulas scholae baroccianae Vilnensis. Tempore Unionis Sovieticae hic erat stabulum autoplaustrarum tractrorumque agricolarum collective laborantium.

Photographemata fecit A. Dybovski.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae