| Adiutricem rogavit director,
 SUMMARIUM In hac „Lampade" Adamus Wiedemann ait 
suum amicum, Michaelem Płaczek, quovis dicente „capilli" addere semper: „qui in 
pube crescunt". Id legens conscius sum factus mihi saepe mentionem capillorum, qui eam 
regionem operiant, aliquo modo amorem inter viros intercedentem in mentem adducere. Cur ita 
fit? Fortasse quia multos ante annos aliquis, qui mihi monstrare vellet ex Iaroslai 
Iwaszkiewicz libris patere scriptorem iuvenes magnopere dilexisse, ostendit mihi in 
Acoro (eodem opusculo, ex quo pellicula facta nunc in theatris cinematographicis 
spectari potest) descriptionem cadaveris, in qua auctor delectaretur „aurea lanugine sub 
ventre sita". Certe Latina vox „pubes" plus quam Polonica 
„łono” nos de iuvenibus masculis cogitare facit. Nam verbum „łono” aliquid 
feminini in se habet, quippe quod interdum eandem vim ac „uterus" habeat. „Pubes" autem 
saepe significat aevo florentes mares ad bellum paratos. Minime nego tamen etiam mulieribus capillos pubem tegentes placere posse. 
Ut id probem, testimonio limerici cuiusdam utar: W firmie X pytał szef asystentkę, czemu tylko na łysych ma chętkę.
 – Włosy szpecą wszak głowę.
 Lubię tylko łonowe:
 są puszyste, sprężyste i giętkie!
 Quem versiculum ita Latine reddere conarer:Adiutricem rogavit director,
 viros calvos cur mallet in lecto.
 – Cum comatis non cubem,
 malo crines in pube:
 sunt flexibiles… Hos tantum sector!
 Scripsit Nicolaus Simonides 
     
 
 |