Annus
2 0 0 9


Zaliczana do grupy tytoni "

Tabacum Laodicense (Latakia)

Sapor tabaci Laodicensis, valde acerbus fumatusque, redolet tus (quia siccatur in fumo ardentis ligni quercus, pini, myrti aut cupressi, saepe stercore camelorum addito), licet mirifice non tam acer se praebeatur ipso palato fumatorum; nihilominus, saepissime tabacum Laodicense solum non fumatur, sed ut basis adhibitur mixturarum cum aliis, mitioribus foliis Virginianis, ut sint exempli gratia notae Renaissance, Raven's Wing, Mephisto et Bohemian Scandal. Fabricator tamen Robert McConnel anno 2009 inopinate purum tabacum Laodicense emptoribus praebuit. Ardet hoc genus tabaci, ut solent dicere fumatores piparum periti, "frigide".

Oritur e regione Syriaca Laodicensi, terris scilicet circumiacentibus Laodiceam ad Mare (hodie vulgo Latakia). Magna pars huius tabaci, quae hodiernis diebus in mercatura internationali inveniatur, venisse putatur a Cypro, praecipue post incendium magnum, quod anno 2004 apothecas sive cellas delevit negotiatonum G.L. Peaese necnon Cornell & Diehl, qui mercatores maxime hoc generi tabaci delectari solebant. Flammis consumptae tunc sunt copiae tabaci importati ab ipsa Syria, quod tabacum putatur esse saporosius quam Cypriacum ob maiorem usum in processu siccandi lignorum quercus, quae arbor rarior sit insulae Aphroditis. Saepissime ergo hodie sub nomine Laodicensis tabacum Cypriacum in tabernis invenies, praeter fortasse notas a McClelland et MacBaren praebitas.

Urbs Laodicea ad Mare gloriatur quoque multis relictis Graecis Romanisque, ut infra monstrata tetraporticus aut arcus templi Bacchi.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae