AGNES ASSISIENSIS
AGNES ASSISIENSIS
Sanctae Clarae soror natu minor, quae in
baptismate nomen obtinuit Catharinae, nata est Assisii nobili
genere Fauaronium. Circa annum millesimum ducentesimum duodecimum
(1212), annum agens quartum decimum, secuta est Claram, quae
paulo ante amplexa erat eam uitae formam, quae fulserat in beato
Francisco, uitam nempe altissimae paupertatis et orationis.
Agnes igitur transiit in claustrum sancti Damiani, in cliuo
positum montis Assisiensis, ubi morabatur Clara post graues
difficultates illi paratas ab opulentis consanguineis. Qui nunc
putantes se decipi iterum, nihil sibi relinquendum decreuerunt,
quin saltem Catharinam e claustro eriperent. Verumtamen denuo
illis non contigit, manifesto miraculo, quia cum quattuor fortes
uiri puellam ui manuum efferre uellent, corpusculum eius ita
graue factum est, ut illi conatu desisterent.
Claustrum tandem ingressa nomen sibi assumpsit Agnetis, quo
etiam claruit. Cum autem mox creuisset femininus hic ramus
Ordinis Franciscani, beatus Pater nolens mouere Claram a s.
Damiano, utique Agnetem – ob eius uirtutes – misit ad
condendam nouam monialium domum in oppido Monticelli prope
Florentiam, ubi per aliquid tempus munere functa est abbatissae,
postea uero ad idem curandum contulit se Patauium, Venetias,
Mantuam.
Denique rediit Assisium, ut uigilaret curamque haberet de
Clara grauiter aegrotante. Ipsa ceterum non uixit multo longius,
nam tribus tantum mensibus, quia mortua est die sexto decimo
mensis Nouembris anno millesimo ducentesimo quinquagesimo tertio
(16 XI 1253). Ambae sorores in Assisiensi basilica s. Clarae
sepultae sunt.
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM
|