Annus
2 0 0 9


Huius fluminis nomen oritur a castoribus,

ULTIMUM FORTASSE IN EUROPA FLUMEN FERUM

Paradisus palustris

Huius fluminis nomen oritur a castoribus, animalibus scilicet (nomen Linnaeanum 'castor fiber') aquatilibus, qui olim hic abundabant. Primum anno 1326 nomen fluminis notavit chronicarius fratrum ordinis Teutonici, Dusburgus, ut Biber, quod verbum Germanice castorem significat ac propius est alio nomine Latino huius animalis, nomine scilicet 'beber', quod fortasse ut alia notatio nominis 'fiber' videatur (in nonnullis locis librorum Latinorum nomen 'canis Pontici' pro castore invenitur). Alius annalista Teutonicus, Vigandus Marburgiensis, ad flumen nuncupandum utitur nomine Libert, dum postea, in documentis et Polonis et Lithuanicis (nam finem ambarum terrarum hoc flumen longe consituit) inveniuntur nomina Bebrza, Bober, Bobra. Ab olim hic habitanti gente Iacintonum (Ientvesonum, Iatvegorum) necnon apud vicinos eorum, Borusianos, fluvius nominabatur 'bebras', quod in linguis ambarum gentium etiam ad eiusdem animalem aquatilem spectaret. Nobis placuit fluvium nomine Neolatino Bebra rebaptizare.

Qui fluvius ab oecologis Polonis dicitur esse ultimus in Europa (praeter nonnulla flumina montana) fluvius ferus, talis scilicet, cuius ripae adhuc a natura tantum sint sculptae, sine ullis aggeribus fossibusve a homine structis. Qua re fit, ut uno fere quoque anno, praesertim tempore veris, Bebra abundet, inundiationibus tamen non valde terrentur agricolae, qui rarissime agros hic colunt, sed a saeculis iam consueverunt oeconomiam suam quasi in pace cum aqua pergere, imprimis gramine pratorum ac piscatione fruentes. Est etiam genus vaccarum, colore aut rubro aut albo, quod hoc in loco maxime colebatur, cui scilicet aqua in pratis stans non tam odiosa videatur quam alio pecudis genere.

Hodie non castoribus gloriatur Bebra, licet hi ultimis annis in hanc regionem redeant, quam alcibus, quibus permagnae paludes flumen consequentes optimum habitaculum praebent, ubi vitam pergunt conturbati a nemine, exceptis fortasse lupis, quibus tamen terra haec palustris non valde placet, ergo rarissime tantum huc e Masuria aut Borusia Russica (regione olim Regiomontana) aberrant, praedam quandam sequentes. Alces autem vero in hac regione abundant, ubi - si credendi sint oecologi Poloni - non turbati solo hoc in loco Europae Occidentalis atrocitatibus alterius belli mundani superstites manere potuerunt, deinde in regiones vicinas abunde propagantes.

Etiam caelicolis est haec regio valde grata, nam prata Bebrenses dicuntur esse unus duorum locorum Europae Orientalis (alterum esse Hungaricum Hortobagy), ubi et vere et autumno in itineribus consistere amant maximus numerus avium peregrinatoriarum. Hac re adducti adveniunt in ripam Bebrae unoquoque anno "aucupes" hodierni, telescopiis perlongis armati ex Europa Occidentali, imprimis e Dania et Batavia, quam ambo nationes permagnum numerum ornithophilorum hodie producunt.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae