Annus
2 0 0 9


CONTROVERSIA DE PICTURIS DICTATORIS VENUM PRAEBENDIS

CONTROVERSIA DE PICTURIS DICTATORIS VENUM PRAEBENDIS

Aquarella Hitleris sub hasta

Duas picturas aquarias ab Adolpho Hitler pictas proxima adveniente septimana venum praebebit domus auctionaria urbis Norimbergae Bavarorum. Hac occasione nonnulli rogant, an fas sit picturas dictatoris Tertii Imperii omnino coram monstrare.

Agitur de aquarellis inscriptis "Gehoeft" (Domus rustica) et "Hoflage am Fluss" (Villula ad ripam fluminis), quae Hitler anno 1914, Vindobonae tunc vitam degens, pinxit. Pretium initiale utriusque esse trium milium cum quingentis (3.500) euronibus, periti tamen putant ambas picturas multoties maiore pretio emptum iri, ut erat casus praeteriti venditionis ab eadem domo auctionaria Norimbergae picturarum Hitlerianarum quattuor abhinc ante annos. At ante duos annos Londini aquarella dictatoris summa 170.000 euronum sub hasta empta sunt. (Imago unius earum, monstrantis aedes theatri Vindobonensis, datur a laeva.)

Venditio fit contra reclamationes multorum, nam secundum legem tantum artificia, quae symbolos Nazistarum aperte monstrent, publice vendere prohiberi. Talibus tamen symbolis ambae picturae aquariae certe carent.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae