Annus
2 0 0 9


NON OMNES TEMPORE PASCHATIS OVA TANTUM EDUNT

NON OMNES TEMPORE PASCHATIS OVA TANTUM EDUNT

Capibara paschalis

Est mos Polonis die Sabbati ante Paschatis diem ova tincturis picta ad ecclesiam portare, ut ibi a sacerdote aqua sacrata spargantur. Corbiculo cum ovis additur saepe panis, lucanica aliique cibi, quo modo homines sperant sibi cornucopiam annonae usque ad proximi anni Pascha praebere. Die autem ipso Paschatis, ieiuniio scilicet ad finem perducto, omnia genera carnis eduntur in variis mundi partibus, in multis tamen terris imprimis vervecina. Minime tamen in Venetiola, ubi hoc anni tempore editur caro mammalis rodentis, quod animal in ripa fluminum vitam degit et maxime notus est ubique terrarum nomine linguae gentis Tupi 'capibara', nomen autem ei Linnaeanum hydrochoeri (hydrochaeris), id est suis aquatilis. Quae capibara est maximus pondere animal rodens mundi, pendet enim usque 65 chiliogramma. Consanguineus ei propinquis, cobaia, iam multo minor videtur.

Carne capibarae maxime delectantur Venetiolani tempore ieiunii antepaschalis, nam ut animal partim in terra, partim in aqua habitans putatur esse magis idoneum ad tempus ieiunandi, cum una cum piscibus comeditur, aliis enim anni temporibus cives Venetiolae imprimis bovina vescuntur (quod simile esse videtur mori veterum nobilium Polonorum, cotidie carnem suillem imprimis comedentium, qui nihilominus tempore antepaschali aut piscibus aut... castoribus fruebantur, animalibus scilicet aquatilibus).

Quo facto, id est desiderio maximo imprimis ante festum Paschatis, cum a multis feripetis illegaliter, venatione scilicet illicita, hydrochaeris capitur, periculum emoriendi imminere huic animali posse, licet nondum sit capibara inscripta indici rubro generum periclitantium.

Usque heri erat capibara cibus tantum domesticus, id est talis, quem solum in orbe familiae comedere Venetiolani solebant. Hic mos tamen mutari paululum videtur atque assatam capibaram mandare iam potes in nonnullis cauponis urbis capitalis, Caracae, ut exempli gratia "Biarritz Bistro", quae caupona apud iuvenes pecuniosiores valde grata est. "Cur, mehercle, invehimus huc e terris peregrinis satis caram bovinam vervecinamque, cum capibara iis optime substituenda potest?" - rogat praefectus coquorum huius cauponae, Nelson Mendez, qui studet, ut gustatui non solum Venetiolanorum sed etiam peregrinatorum e Londinio aut Neoeboraco oriundorum, valdeque rei coquinariae peritorum, cibi sui placeant. Mendez putat hydrochoerum aucturum mox numerum "ciborum cosmopolitanorum", quo continentur hodie carnes Australianae: struthionis halmaturique. Proponit capibaram comedere in iure a caseo Roquefortiano facto.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae