Annus
2 0 0 9


Na krawędzi dnia tylko ty i ja

SUMMARIUM

Interrogatus a Luca Ampleman, num in carminibus de propria vita narraret, dixit Sidneius Polonus, celeberrimus cantator et poeta, se non raro ad versus condendos a variis eventibus impelli. Ita cum femore rupto duos menses in lecto iaceret, de vita priore multum cogitabat, quae nimis festinanter acta ei videbatur. Postea autem carmen scripsit, cuius unam stropham hic subiungo:

Varium te movet faciesque novae.
„Tuum nomen, cara, mihi excidit".
Somno privae noctes, vini plus, quam optes.
„Nil est mi timendum: immortalem me sors reddidit".

Tamen vis rumpetur metuesque letum,
tortus sera paenitentia.
Dices lecto iacens: „Male me sagacem!
Video mi effluxisse pretium heu quod habentia!"

Cantator ergo videtur morbo evasisse saniore non tantum corpore, sed etiam animo. Ut tamen dicam verum, non credo talem mentis mutationem perpetuam fuisse. Ipse crus non ita pridem fregi et cum convalescerem, quoque die me esse iuniorem sentiebam. Num quis autem iuvenis de vita philosophari vellet? Fortasse igitur melius est semper aegrotare, si animi salus est spectanda. Ita sane dicit divus Laurentius apud Prudentium:

Cum membra morbus dissicit,
animus viget robustior,
membris vicissim fortibus
vis sauciatur sensuum.
Nam sanguis in culpam calens
minus ministrat virium,
si fervor effetus malis
elumbe virus contrahat.
Si forte detur optio,
malim dolore asperrimo
fragmenta membrorum pati
et pulcher intus vivere.

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae