French wine withers on the vine By Paul Henley BBC News
BRITANNI GUSTUM AD REGIONES AUSTRALES MOVENT
Vinis Gallicis nocet... vilis libra
"Certe non esxpecto
regimen Britannicum de vinicultoribus Gallicis curas dare" -
dicit radiophoniae publicae Britannicae BBC possessor vineti ad
Montem Pessulanum (Montpelier) in Terra Linguae Huius (Languedoc),
Jean-Marie Tremoulet (a laeva photographemate monstratus).
"Velim tamen cives Britannos certiores fieri, de qua re hic
agatur" - addit et statim explanat: "Vilem reddita
libra Britannica necnon recessione oeconomica fit ut (...) Angli
non plus possint cottidie sex libras expendere pro lagoena, quam
emere solebant quattur libris paenultimo anno. Ego autem non
possum iis vinum gratiis praebere". Quod significare potest
et domino Tremoulet, cuius pater avusque vinicultores
Languedocenses erant, et multis sui vicinis finem viniculutura
vitam sustentandi, dimidia enim emptorum huius vini pars sunt
cives Britanni. Quod nimirum videtur si meminimus Britanniam
maximam in toto mundo terram-importatricem vini esse, maiorem
etiam Civitatibus Unitis Americae (USA), quarum cives imprimis
sua vina Californiana bibere solent.
Re tamen oeconomica peiori Angli Cymbri Scotique magis
magisque animas gustusque vertant in vina, sint non tam optima,
Africae Americaeve Australis; hae regiones enim venum praebent
tres lagoenas pro decem libris stateris. At gustu Britannorum
aliae terrae vina sibi invehentes duci videntur - timet domina
Florence Barthes, quae regit associationem exportatorum
Languedociensium (Syndicat des Vins de Pays D'Oc).
Quoque, aliae terrae sociae Unionis Europaeae periculo
viniculturae Gallicae sint, ut exempli gratia Hispania, ubi
expensa productionis (quae sint imprimis salaria vindemiatorum)
triginta centesimis (30%) minora sunt Francogallicis. Admittit
tamen domina Barthes maximum adiuvamen vino Pessulano fore, si
Britanni euronem nummum suum officialem pro libra mutarent.
Dominus Tremoulet monet sine vinicultura Terra Linguae Huius
amittet "vigorem ingeniumque suum, quibus florebat per
saecula", ut explanat monstrans ordines vitis, arbores
cupressi atque aedes vinicultorum. "Sine vineis hae colles
mutabuntur in loca deserta, nobis deest enim a dis grata licentia
aliquid aliud hic colere".
Scripsit ANL
|