Percontatio authoris libri "
EFFECTUM TEPIDARIANUM MYTHUM ESSE
Oecologiae tutores falsi
Percontatio
authoris libri "Mythologia effectus tepidariani",
Tomasz Teluk, qui praesidet Instituto Globalisationis (Varsoviensis),
ab actis diurnis Polonis "Rzeczpospolita" peracta.
Liber eius de genesi narrat motuum oecologiae tuendae (in numero
quorum actuosorum reperiantur etiam viri politici maxime
honorum cupidi atque iuvenes fanatici) ac denuntiat
manupulationem mentis, cum de periculis naturae imminentibus
oecologi hi disputant.
RZECZPOSPOLITA: Moderator Britannicae commissionis naturae
protegendae, Jonathon Porritt, vult maximum lege admissum numerum
puerorum per quemquam familiam introducere, subsidiis publicis
abortui anticonceptionique favere atque sinere vitam sustentare
hominum morbis mortiferis laborantium. Haec omnia esse
introducenda, ut... deminitum sit emissio carbonis dioxydati
cohibeaturque effectus tepidarianus. Sunt haec, tua sentential,
consilia bona?
TELUK: Primum debemus nos ipsos rogare, utrum omnino exstet
talis res ut effectus tepidarianus, utrum scilicet temperies
crescens nostrae vitae immineat. Si temperies non crevisset, vita
in terra omnino fieri non posset atque haberemus condiciones hic
ut sunt nunc in planeta Martis, ubi calor diei a frigore noctis
differre inter se possunt nonnullis centenis gradorum Celsianorum.
Iam in schola prima discimus carbonem dioxydatum substantiam
persalubrem esse, vitam scilicet ferentem, quae processu
photosynthesis producit oxygenium, quo spiramus. Oecologi tamen
dicunt nobis hodie CO2 esse materiam nocentem vitae. Unde ergo
postulatum victima humana mactare in aris pugnae contra hostem,
qui re vera deest.
RZECZPOSPOLITA: Sed opininiones de hac re inter se differunt,
at maior numerus hominum significare videtur maiorem desiderium
productuum industrialium. Si ergo deminui incrementum hominum
possit, nonne et emissio CO2 simul deminuatur?
TELUK: Hodierna copia in athmosphaera gasiorum tepidarianorum
re vera proxima est illae, quam habuimus tempore revolutionis
industrialis. (...) 98 centesimae emissionis carbonis dioxydati
pariuntur maria oceanique, qui evaporando redduntur CO2 aquarum
athmosphaeri. Si igitur sequamur rationem oecologorum, debeamus
dicere haec maria hosque oceanos principales reos esse
tepidationis, hostes ergo nostrum. Postulatum, ut emissio
carbonis dioxydati cohibeatur minore numero partuum hominum
necnon euthanasiam promovendo est non solum immorale, sed etiam
contradicit rationi ipsi. Evolutio civilisationis haeret nunc non
numero puerorum minuendo sed evolutioni technologiarum, quae
minorem copiam carbonis dioxydati emittant, praebens ita nobis
puriorem naturam. Maximi enim momenti nobis esse debeant vita
sanitasque hominis.
RZECZPOSPOLITA: Effectus tepidarianus nihilominus re vera
adest. Nonne deabeamus aliquid contra id facere?
TELUK: Sed nos non valde omnino hunc processum cohibere
possumus. Haec non est climatisatio automobilis, ubi temperies
aptari potest ad libitum nostum. Homo, cum primum in terra
apparuit, pugnat contra naturam - tam ei nocentem at tam hodie
glorificatam ab oecologis. Evolutio hominis est historia se de
potestate naturae liberandi. Futurum haerere debeat in evolutione
technologica, at non in ignorantia.
Scripsit ANL
|